Codex. Liber IV (magister humanitatis)   

 

                                                               Codex. Liber IV (magister humanitatis)

 

  (20 chapitres sur 24)

                                                                            ---------------------------

 

  [Epistola Turpini]

 

  1. Turpinus, Domini gratia archiepiscopus Remensis ac sedulus Karoli magni imperatoris in Yspania consocius. Leoprando decano aquisgranensi, salutem in Christo.

 

  2. Quoniam nuper mandastis mihi, apud Viennam cicatricibus uulnerum aliquantulum egrotanti, ut uobis scriberem qualiter imperator noster famosissimus Karolus magnus tellurem yspanicam et gallecianam a potestate sarracenorum liberauit, mirorum gestorum apices eiusque laudanda super yspanicos sarracenos trophea, que propriis occulis intuitus sum xiiii annis perambulans Yspaniam et Galleciam una cum eo et exercitibus suis, pro certo scribere uestreque fraternitati mittere non ambigo.

 

  3. Etenim magnalia diuulgata, que rex in Yspania gessit, sancti Dionisii cronica regali, ut michi scripsistis, repperiri plenarie auctoritas uestra nequiuit, igitur auctorem illius, aut pro tantorum actuum scriptura prolixa aut quia idem absens ab Yspania ea ignorauit, intencio uestra intelligat minime in ea ad plenum scripsisse; et tamen nusquam uolumen istut ab ea discordasse.

 

  Viuas et ualeas et Domino placeas. Amen.

                                                                     ---------------------------

 

  Incipit liber.

  I. De hoc quod apostolus Karolo apparuit.

 

  1. Gloriosissimus namque Christi apostolus Iacobus, aliis apostolis et dominicis discipulis diuersa cosmi climata adeuntibus, ut fertur, primitus Galleciam predicauit. Deinde eius assecle, apostolico corpore ab Herode rege perempto, scilicet a Iherosolimis usque ad Galleciam per mare translato, eandem Galleciam predicauerunt.

 

  2. Sed ipsi galleciani postea, peccatis suis exigentibus, fidem postponentes usque ad Karoli magni imperatoris romanorum, galliorum et theutonitorum ceterarumque gencium tempus perfidi retro abierunt.

 

  3. Hic uero Karolus postquam multis laboribus per multa climata orbis diuersa regna, Anglia scilicet, Galliam, Theutonitam, Baioariam, Lotharingiam, Burgundiam, Ytaliam, Brittaniam ceterasque regiones innumerasque urbes a mari usque ad mare, diuinis subsidiis munitus, inuincibili brachio potencie sue adquisiuit et a sarracenorum manibus abstulit, christianoque imperio subiugauit. Graui labore ac tanto sudore fatigatus, ne amplius bellum iniret, et ut requiem sibi daret, proposuit.

 

  4. Statimque intuitus est, in celo quendam caminum7 stellarum incipientem a mari Frisie et tendentem inter Theutonicam et Ytaliam, inter Galliam et Aquitaniam, rectissime transeuntem per Gasconiam Basclamque, Nauarram et Yspaniam usque ad Galleciam, qua beati Iacobi corpus tunc temporis latebat incognitum.

 

  5. Quem cum Karolus per singulas noctes sepe perspiceret, coepit sepissime premeditari quid significaret. Cui hec summo studio cogitanti heros quidam obtimam ac pulcherrimam ultra quam dici fas est habens speciem nocte in extasi apparuit dicens: "Quid agis, fili mi?" At ille inquit: "Quis es, domine?"

 

  6. "Ego sum, inquit, Iacobus apostolus, Christi alumpnus, filius Zebedei, frater Iohannis euangeliste, quem Dominus supra mare Galilee ad predicandos populos sua ineffabili gratia eligere dignatus est, quem Herodes rex gladio peremit, cuius corpus in Gallecia, que a sarracenis adhuc turpe opprimitur, incognitum requiescit".

 

  7. "Unde ultra modum miror cur terram meam a sarracenis minime liberasti, qui tot urbes tantasque terras adquisisti. Quapropter tibi notifico, quia sicut Dominus potenciorem omnium regum terrenorum te fecit, sic ad preparandum iter meum et deliberandum tellurem meam a manibus moabitarum te inter omnes, ut tibi coronam eterne retribucionis exinde preparet, elegit".

 

  8. "Caminus stellarum quem in celo uidisti hoc significat: quod tu cum magno exercitu ad expugnandum gentem paganorum perfidam, et liberandum iter meum et tellurem, et ad uisitandam basilicam et sarcofagum meum ab his horis usque ad Galleciam iturus es; et post te omnes populi a mari usque ad mare peregrinantes ueniam delictorum suorum a Domino impetrantes, illuc ituri sunt, narrantes laudes Domini et uirtutes eius et mirabilia eius que fecit. A tempore uero uite tue usque ad finem presentis seculi ibunt".

 

  9. " Nunc autem perge quam citius poteris, quia ego ero auxiliator tuus in omnibus, et propter labores tuos impetrabo tibi coronam a Domino in celestibus, et usque ad nouissimum diem erit nomen tuum in laude".

 

  10. Taliter beatus apostolus tribus uicibus Karolo apparuit. His itaque auditis, Karolus apostolica promissione fretus, coadunatis sibi exercitibus multis, ad expugnandas gentes perfidas Yspaniam ingressus est.

                                                                       ---------------------------

 

  II. De muris Pampilonie per semeteipsos lapsis.

 

  1. Prima urbs, quam obsidione circuiuit, Pampilonia extitit. Et sedit circa eam tribus mensibus et nequiuit eam capere, quia muris inexpugnabilibus munitissima erat.

 

  2. Tunc fecit precem Domino dicens: "Domine Ihesu Christe, pro cuius fide in his horis ad expugnandam gentem perfidam ueni, da mihi hanc urbem capere ad decus nominis tui. O beate Iacobe, si uerum est quod mihi apparuisti, da mihi capere illam".

 

  3. Tunc, Deo donante et beato Iacobo orante, muri confracti funditus ceciderunt.

 

  4. Sarracenos uero qui babtizari uoluerunt ad uitam reseruauit, et qui renuerunt illos gladio trucidauit.

 

  5. His auditis mirabilibus, Sarraceni Karolo ubique pergenti inclinabant, et mittebant obuiam ei tributum, et reddebant se ei urbes, et facta est tota illa terra illi sub tributo.

 

  6. Mirabatur gens sarracenica cum uidebat gentem gallicam obtimam scilicet ac bene indutam et facie elegantem, et honorifice pacificeque recipiebant eos, armis etiam retro eiectis.

 

  7. Inde uisitato sarcofago beati Iacobi, uenit ad Petronum sine contrario, et infixit in mari lanceam, agens Deo et sancto Iacobo grates, qui eum usque illuc introduxit, dicens quia in antea ire non poterat.

 

  8. Gallecianos uero, qui post beati Iacobi predicacionem discipulorumque eius ad perfidiam paganorum conuersi erant, babtismatis gratia per manus Turpini archiepiscopi regenerauit, illos scilicet qui ad fidem uoluerunt conuerti, qui nondum babtizati erant.

 

  9. Illos uero qui fidem subintrare noluerunt, aut gladio trucidauit, aut sub christianorum imperio captiuauit. Deinde iuit per totam Yspaniam a mari usque ad mare.

                                                                        ---------------------------

 

  III. De nominibus ciuitatum Yspanie

 

  1. Urbes et maiores uille quas tunc adquisiuit in Gallecia, ita uulgo dicuntur: Visunia, Lamego, Dumia, Colimbria, Lugo, Aurenas, Yria, Tuda, Midonia, Brachara metropolis, ciuitas Sancte Marie Vimarana, Crunia, Compostella quamuis tunc temporis parua.

 

  2. In Yspania: Auchala, Godelfaiar, Thalamanca, Uzeda, Ulmas, Canalias, Madrita, Maqueda, Sancta Eulalia, Talauera que est fructifera, Medinacelim, id est, urbs excelsa, Berlanga, Osma Seguncia, Segouia que est magna, Aauilla, Salamanqua, Sepuuulega, Toleta, Kalatraua, Badaioth, Turgel, Talauera, Godiana, Emerita, Altamora, Palencia, Lucerna Ventosa que dicitur Karcesa, que est in Valle Viridi, Capparra, Austurga, Ouetum, Legio, Karrionus, Burgas, Nageras, Kalagurria.

 

  3. Urancia que dicitur Arcus, Stella, Kalathaus, Miracula, Tutela, Sarragocia que dicitur Cesaraugusta, Pampilonia, Baiona, Iacqua, Osqua in qua nonaginta turres numero esse solent, Terraciona, Barbastra.

 

  4. Rozas, Urgellum, Elna, Gerunda, Barquinona, Terragona, Lerida, Tortosa, opidum fortissimum Barbagalli, opidum fortissimum Carbone, opidum fortissimum Aurelie, opidum fortissimum Algaieti.

 

  5. Vrbs Adania, Yspalida, Escalona, Hora Malague, Hora Burriane, Hora Quotante, urbs Ubeda, Baecia, Petroissa in qua fit argentum obtimum.

  Valencia, Denia, Satiua, Granada, Sibilia, Corduba, Abula, Accintina in qua iacet beatus Torquatus Christi confessor, beati Iacobi cliens; ad sepulcrum cuius arbor oliue diuinitus florens maturis fructibus honestatur per unumquemque annum in sollempnitate eiusdem, scilicet idus Maii.

 

  6. Urbs Besertum, in qua milites fortissimi qui uulgo dicuntur arabit, habentur; Maioricas insula, urbs Bugia que ex more habet regem; Agabiba insula, Goharan que est urbs in Barbaria, Meloida, Euicia, Formenteria, Alcaroz, Almaria, Monequa, Gibaltaria, Kartago, Septa que est in districtis Yspanie ubi maris est angustus concursus, et Gesir similiter et Tharuf.

 

  7. Ymmo cuncta terra Yspanorum, tellus scilicet Alandaluf, tellus Portogallorum, tellus Serranorum, tellus Pardorum, tellus Castellanorum, tellus Maurorum, tellus Nauarorum, tellus Alauarum, tellus Biscaiorum, tellus Basclorum, tellusque Palargorum Karoli imperiis inflectitur.

 

  8. Omnes prefatas urbes quasdam scilicet sine pugna, quasdam cum magno bello et maxima arte Karolus tunc adquisiuit, preter prefatam Lucernam urbem munitissimam que est in Valle Viridi, quam capere donec ad ultimum nequiuit.

  Nouissime uero uenit ad eam, et obsedit eam, et sedit circa eam IIII mensium spacio, et facta prece Deo et sancto Iacobo, ceciderunt muri eius, et est inhabitans usque in hodiernum diem. Quidam enim gurges atri amnis in medio eius surrexit, in quo magni pisces nigri habentur.

 

  9. Quasdam tamen ex prefatis urbibus alii reges galli et imperatores theutonici ante Karolum magnum adquisierunt, que postea ad ritum paganorum conuerse sunt, usque ad eius aduentum. Et post eius necem multi reges et principes in Yspania sarracenos expugnarunt.   Clodoueus namque primus rex Francorum christianus, Clotarius, Dagobertus, Pipinus, Karolus Martellus, Karolus Caluus, Ludouicus et Karlomannus partim Yspaniam adquisierunt, partim dimiserunt, sed hic Karolus magnus totam Yspaniam suis temporibus sibi subiugauit.

 

  10. He sunt urbes quas ille postquam graui labore adquisiuit, maledixit, et idcirco sine habitatore permanent usque in hodiernum diem: Lucerna Ventosa, Capparra, Adania.

                                                                           ---------------------------

 

  IV. De ydolo Mahummet.

 

  1. Ydola et simulacra que tunc in Yspania inuenit, penitus destruxit, preter ydolum quod est in terra Alandaluf, quod uocatur Salam Cadis. "Cadis" dicitur locus proprie in quo est. "Salam" in lingua arabica "deus" dicitur.

 

  2. Tradunt sarraceni quod ydolum istut Mahummet, quem ipsi colunt, dum adhuc uiueret, in nomine suo proprie fabricauit, et demoniacam legionem quandam sua arte magica in ea sigillauit, que etiam tanta fortitudine illud idolum obtinent, quod a nullo umquam frangi nequiuit

 

  3. Cum enim aliquis christianus ad illum appropinquat statim periclitatur. Sed cum aliquis sarracenus causa adorandi uel deprecandi Mahummet accedit, ille incolumis recedit. Si forte super illud auis quelibet aposuerit, ilico moritur.

 

  4. Est igitur in maris margine lapis antiquus,3 opere sarracenico obtime operatus, supra terram situs, deorsum latus et quadratus, deorsum strictus, altissimus scilicet quantum solet uolare in sublime coruus, super quem eleuatur ymago illa de auricalco obtimo in effigie hominis operata, super pedes suos erecta, faciem tenens uersus meridiem et manu dextera tenens quandam clauem ingentem.

 

  5. Que scilicet clauis, ut ipsi sarraceni aiunt, a manu eius cadet anno quo rex futurus in Gallia natus fuerit, qui totam terram yspanicam christianitatis legibus in nouissimis temporibus subiugauerit. Mox ut uiderint clauem lapsam, gazis suis in terra repositis, omnes fugient.

                                                                            ---------------------------

 

  V. De ecclesiis quas Karolus fecit.

 

  1. Ex auro quem Karolo reges et principes Yspanie dedere beati Iacobi basilicam tunc per tres annos in illis horis commorans augmentauit, antistitem et canonicos secundum beati Ysidori episcopi et confessoris regulam in ea instituit, eamque tintinnabulis palleisque, libris, ceterisque ornatibus decenter ornauit.

 

  2. De residuo uero auro et argento inmenso quem de Yspania attulit, regressus ab ea multas ecclesias fecit. Ecclesiam scilicet beate Marie uirginis que est apud Aquisgranum et basilicam sancti Iacobi in eadem uilla, et ecclesiam sancti Iacobi que est apud urbem Bitterrensium, et basilicam sancti Iacobi que est apud Tolosam, et illam que est in Gasconia, inter urbem que uulgo dicitur Axa et sanctum Ioahannem Sordue, uia iacobitana, et ecclesiam sancti Iacobi que est apud urbem Parisius, inter Sequanam fluuium et montem Martirum, et abbacias innumeras quas per mundum fecit.

                                                                             ---------------------------

 

  VI. De Aygolando.

 

  1. Demum reuerso Karolo ad Galliam, quidam paganus rex affricanus nomine Aigolandus cum suis exercitibus terram yspanorum sibi adquisiuit, eiectis etiam et interfectis de opidis et urbibus custodibus christianis, quos ad custodiendam terram Karolus reliquerat. His auditis, Karolus cum multis exercitibus rursum Yspaniam adiit. Et erat cum eo dux exercitum Milo de Angleris.

                                                                            ---------------------------

 

  VII. De exemplo elemosine mortui

 

  1. Set quale exemplum Dominus tunc nobis omnibus ostendere dignatus est de his qui mortuorum elemosinas iniuste retinent, nobis est dicendum.

 

  2. Cum igitur apud Bayonam, urbem basclorum, Karoli exercitus hospitatus esset, miles quidam nomine Romaricus, ualde egrotus, morti proximus, accepta poenitencia et eucaristia a sacerdote, ut equum quem habebat uenderet, preciumque clericis et egenis erogaret, cuidam consanguineo suo precepit.

 

  3. Quo mortuo, consanguineus ille inuidie stimulo tactus equum C. solidis uendidit, preciumque cibis potibusque uestibus uelociter expendidit. Sed quia malis factis diuini Iudicis uindicta proxima esse solet, transhactis XXX diebus, apparuit ei nocte in extasi mortuus dicens: "quoniam res meas pro anime mee redempcione in elemosina tibi commendaui ad dandum, scias, omnia crimina mea Deum mihi dimisisse, sed quia iniuste elemosinam meam retinuisti, per triginta dies in tartareis poenis moras me intelligas fecisse, te autem in eodem loco infernali unde egressus sum, die crastina scias ponendum, et me in Paradiso sessurum".

 

  4. His itaque dictis mortuus recessit, uiuusque tremefactus euigilauit. Qui cum summo mane narraret cuncta que audierat, omnibus atque omnis exercitus de tanta re inter se loqueretur, adfuerunt subito clamores super eum in aere, quasi rugitus leonum, luporum et uitulorum et statim de medio circumadstancium a demonibus in ipsis ululatibus uiuus ac sanus rapitur.

 

  5. Quid plura? Queritur quatuor diebus per montes et ualles ab equitibus et peditibus, et nusquam inuenitur. Denique cum post duodecim dies exercitus noster per deserta telluris nauarrorum et alauarum peragrasset, repperit corpus eius exanimatum ac confractum in cuisdam silicis fastigio, cuius ascensus tribus leugis habebatur supra mare, distans a prefata urbe IIII dietis.

 

  6. Demones uero eius corpus eiecerant, animamque ad tartara rapuerant. Quapropter sciant qui mortuorum elemosinas sibi ad dandum comendatas iniuste retinent, se dampnandos in aeuum.

                                                                           ---------------------------

 

  VIII. De bello sancti Facundi ubi aste floruerunt.

 

  1. Postea uero coeperunt querere Aigolandum per Yspaniam Karolus et Milo cum suis exercitibus. Quem cum caute inuestigarent, inuenerunt eum in terra que dicitur De Campis, super flumen quod dicitur Ceia, in pratis, scilicet in obtimo et plano loco, quo postea beatorum martirum Facundi et Primitiui basilica ingens et obtima iussu et auxilio Karoli fabricatur, in qua et eorumdem martirum corpora requiescunt, et monachorum abbacia constituitur, et magna uilla pinguissima in eodem loco operatur.

 

  2. Appropinquantibus uero Karoli exercitibus, mandauit Aigolandus Karolo bellum secundum uelle suum, uel uiginti contra uiginti, uel quadraginta contra quadraginta, uel centum contra centum, uel mille contra mille, uel duos contra duos, uel unum contra unum. Interea missi sunt a Karolo centum milites contra centum Aigolando, et interfecti sunt sarraceni. Deinde mituntur ab Aigolando alii centum contra centum, et interfecti sunt sarraceni. Inde misit Aigolandus ducentos contra ducentos, et statim occisi sunt omnes mauri. Demum Aigolandus misit duo milia contra duo milia, quorum pars quedam occiditur parsque alia terga uertit.  

 

  3. Tercia uero die eiecit sortes Aigolandus secrete, et agnouit Karoli detrimentum. Et mandauit ei ut pugnam plenariam cum eo sequenti die faceret, si uellet; que ab utroque concessa est.

 

  4. Tunc astiterunt quidam ex christianis, qui sero ante diem belli, arma bellica sua studiosissime preparantes, astas suas erectas infixerunt in terra ante castra in pratis, uidelicet iuxta prefatum fluuium, quas summo mane scorticibus et frondibus decoratas inuenerunt (hi scilicet qui in acie proxima martirii palmam Dei fide accepturi erant); et ultra quam dici fas est admirantes tantumque Dei miraculum gratie diuine adscribentes, absciderunt eas prope terram, et radices que remanserunt in tellure, in modum perticarum ex se magna postea generarunt nemora, que adhuc in illo loco apparent, erant enim illorum multe aste de lignis fraxineis.

  Mira res: magnumque gaudium, magnum animabus proficuum, ingensque corporibus detrimentum.

 

  5. Quid plura? Die uero illa agitur utrorumque pugna in qua occisi sunt quadraginta christianorum milia, et dux Milo, Rotolandi genitor, cum his quorum haste fronduerunt, ibi palmam martirii adeptus est.

 

  6. Et Karoli equus peremptus est, tunc Karolus, stans peditus cum duobus milibus christianorum peditum in medio belli sarracenorum, euaginauit spatam suam nomine "Gaudiosam" et trucidauit multos sarracenos per medium. Die uero aduesperascente uertuntur sarraceni et christiani in castris.

  Altera die uenerunt ad succurrendum Karolo quattuor marquisii de Ytalie horis cum quattuor milibus uirorum bellatorum. Mox, ut illos Aigolandus agnouit, terga uertens in legionensibus horis secessit et Karolus cum suis exercitibus tunc ad Galliam remeauit.

 

  7. In prefata acie fas est intelligi salus certantium Christi. Sicut enim Karoli milites pugnaturi ante bellum arma sua ad debellandum preparauerunt, sic et nos arma nostra, id est bonas uirtutes, contra uicia pugnaturi preparare debemus.

 

  8. Quisquis enim uel fidem contra hereticam prauitatem, uel caritatem contra odium, uel largitatem contra auaritiam, uel humilitatem contra superbiam, uel castitatem contra libidinem, uel orationem assiduam contra demoniacam temptationem, uel paupertatem contra felicitatem, uel perseuerantiam contra instabilitatem, uel silentium contra iurgia, uel obedientiam contra carnalem animum ponit, hasta eius florida et uictrix in die iudicii Dei erit.

 

  9. O quam felix et florida erit in celesti regno uictoris anima qui legitime contra uicia decertauit in terra! "Non coronabitur quis nisi qui legitime certauerit".

  Et sicut Karoli pugnatores pro Christi fide obierunt in bello, sic et nos mori debemus uiciis et uiuere uirtutibus sanctis in mundo, quatinus palmam de triumpho floridam habere mereamur in celesti regno.

                                                                              ---------------------------

 

  IX. De urbe Agenni

 

  1. Inde Aigolandus adunauit sibi gentes innumeras: sarracenos, mauros, moabitas, ethiopes, sarannos, pardos, affricanos, persas, Texephinum regem Arabum, Burrabellum regem Alexandrie, Auitum regem Bugie, Ospinum regem Agabibe, Fatimum regem Barberie, Ailis regem Maroc, Aphinorgium regem Maiorice, Maimonem regem Meque, Ebrahim regem Sibilie, Altumaiorem Cordube. Et uenit usque ad urbem gasconicam Agenni, et cepit eam.

 

  2. Deinde mandauit Karolo ut ueniret ad se pacifice cum parua militum turma, promittens ei auro et argento ceterisque gazis sexaginta equos honeratos, si imperiis suis tantum subiaceret. Iccirco hoc dicebat, quia cognoscere eum uolebat, ut postea eum in bello occidere potuisset.

 

  3. Sed Karolus hec animaduertens cum duobus milibus fortiorum, usque ad IIII miliaria prope urbem Agenni uenit, et ibi dimisit illos occulte, et uenit cum sexaginta tantum militibus usque ad montem, qui est prope urbem, unde potest ciuitas uideri.

 

  4. Ibique dimisit illos et, mutatis uestibus suis obtimis, sine lancea, retro supra dorsum clipeo transuerso, ut mos nuntiorum tempore belli est, cum solo milite uenit ad urbem. Ilico quidam ab urbe egressi uenerunt ad illos, sciscitantes quid querunt. "Nuntii sumus, inquiunt, illius Karoli magni regis missi ad Aigolandum regem uestrum".

 

  5. At illi duxerunt illos in urbem ante Aigolandum, qui dixerunt ei: Karolus misit nos ad te, quia ipse uenit, ut imperasti, cum sexaginta militibus, et uult tibi militare et effici tuus homo, si uis illi dare quod pollicitus es. Iccirco ueni ad eum cum sexaginta de tuis similiter pacifice, et loquere ei.  

 

  6.Tunc armauit se Aigolandus, et dixit eis ut redirent ad Karolum et dicerent ei ut expectaret eum. Nondum putabat Aigolandus illum esse Karolum, qui sibi loquebatur. Karolus uero illum tunc cognouit, et explorauit urbem, qua parte erat ad capiendum fragilior, et uidit reges qui erant in ea, et rediit ad LX milites quos retro reliquerat, cum quibus rediit usque ad duo milia.

  Aigolandus quidem cicius insecutus est illos cum septem milibus militum, uolens perimere Karolum, sed ipsi animaduertentes, fugere coeperunt.

 

  7. Deinde Karolus rediens in Gallia, coadunatis sibi exercitibus multis, uenit ad urbem Agenni, et obsedit eam, et sedit circa eam VI mensium spacio.

  Septimo uero mense, aptatis iuxta murum align="justify"petrariis et mangarellis et troiis et multonis ceterisque artificiis ad capiendum, et castellis ligneis a Karolo, nocte quadam Aigolandus cum regibus et maioribus suis per latrinas et foramina fraudulenter exiuit, et fluuium Garonam, qui est iuxta urbem, transmeantes, a Karoli manibus euasit.

 

  8. Die uero sequenti Karolus urbem cum magno triumpho intrauit. Tunc quidam ex sarracenis gladio occisi sunt, quidam per Garonam cum magno impetu euaserunt, decem tamen milia sarracenorum gladio perempti sunt.

                                                                        ---------------------------

 

  X. De urbe Sanctonica ubi aste floruerunt.

 

  1. Inde Aigolandus uenit Sanctonas, que tunc sarracenorum imperiis subiacebat, et ibi cum suis commoratus est. Karolus uero subsecutus est illum et mandauit illi, ut rederet urbem. Ipse uero noluit reddere, sed exiliuit ad bellum contra eum tali conueniencia, ut illius esset urbs, qui uinceret alium.  

 

  2. Sero uero ante diem belli, castris et aciebus et turmis preparatis in pratis, scilicet, que sunt inter castrum, quod dicitur Talaburgus, et urbem iuxta fluuium nomine Charanta, infixerunt christiani quidam hastas suas erectas in terra coram castris. Crastina uero die hastas suas scorticibus et frondibus decoratas inuenerunt, hii scilicet, qui in bello presenti accepturi erant martirii palmam pro Christi fide.

 

  3. Qui etiam tanto Dei miraculo gauisi, abscisis hastis suis de terra, insimul coadunati primitus in bello ferierunt, et multos sarracenos occiderunt, sed tandem martirio coronatur. Erant enim illorum exercitus quattuor milibus.

 

  4. Et equus etiam Karoli ibi occiditur. Karolus uero oppressus fortitudine paganorum, resumptis uiribus cum suis exercitibus, peditus interfecit multos illorum. At illi ferre eius bellum non ualentes, fatigati ex illis quos occiderant, aufugerunt in urbem. Karolus uero illos insecutus obsedit urbem et circuiuit omnes muros eius, preter illum qui erat erga fluuium. Demum seguenti nocte Aigolandus cum suis exercitibus aufugere per fluuium coepit. Karolus uero hec animaduertens insecutus est illos et occidit regem Agabibe et regem Bugie, aliosque multos paganos, circiter IIII milia.

                                                                         ---------------------------

 

  XI. De milibus exercituum Karoli

 

  1. Tunc Aigolandus transmeauit Portus Cisereos et uenit usque Pampiloniam, et mandauit Karolo quod ibi expectaret eum causa bellandi. Quo audito Karolus rediit in Gallia et cum summa cura omnes exercitus suos longe lateque ad se uenire mandauit.

 

  2. Et precepit mandans per totam Galliam, ut omnes serui, qui sub malis consuetudinibus prauorum dominorum religati tenebantur, soluta seruitute proprii capitis, et uenditione deposita, cum omni progenie sua presenti et uentura usque in sempiternum liberi permanerent.

  Et ne alicui barbare genti franci amplius servirent, illi scilicet qui cum eo in Hyspaniam ad expugnandum gentem perfidam irent, precepit.

 

  3. Quid plura? Omnes etiam, quos ergastulis captos repperit, absoluit; et quos pauperes inuenit, hos ditauit; nudos uestiuit, maliuolentes pacificauit, expulsos ab hereditatibus honoribus propriis releuauit, omnes armis doctos et scutigeros militari habitu honorifice ordinauit, et quos ab amore suo iuste separauerat, Dei dilectione compunctus, ad amicitiam suam omnino conuertit; amicos etiam et inimicos, domesticos et barbaros, ad pergendum Hyspaniam omnes sibi sociauit.

  Et quos rex sibi sociabat ad expugnandam gentem perfidam, ego Turpinus, dominica auctoritate et nostra benedictione et absolutione, hos a peccatis cunctis relaxabam.

 

  4. Tunc coadunatis sibi C triginta quattuor milibus uirorum bellatorum, profectus est in Hyspaniam contra Aigolandum.

 

  5. Hec sunt nomina pugnatorum maiorum qui fuere cum eo. Ego Turpinus, archiepiscopus remensis, qui dignis monitis Christi fidelem populum ad debellandum fortem et animatum, et a peccatis absolutum reddebam et sarracenos propriis armis sepe expugnabam.

 

  6. Rotholandus, dux exercituum, comes cenomannensis et Blauii dominus, nepos Karoli, filius ducis Milonis de Angleris, natus Berte sororis Karoli, cum quattuor milibus uirorum bellatorum. Alius tamen Rotholandus fuit, de quo nobis nunc silendum est.

 

  7. Oliuerus, dux exercituum, miles acerrimus, bello doctissimus, brachio et mucrone potentissimus, comes scilicet gebenensis, filius Raineri comitis, cum tribus milibus uirorum bellatorum. Estultus, comes lingonensis, filius comitis Odonis, cum tribus milibus uirorum. Arastagnus, rex britannorum, cum septem milibus uirorum bellatorum. Alius tamen rex tempore istius in Britannia erat, de quo mencio nunc ad plenum non fit.  

 

  8. Engelerus, dux Aquitanie, cum quattuor milibus uirorum bellatorum. Isti erant docti omnibus armis, maxime arcubus et sagittis. Tempore istius Engeleri erat alius comes in Aquitania, scilicet in urbe pictauorum, de quo non est modo loquendum. Hic uero Engelerus, genere gasconus, dux urbis Aquitanie erat, que scilicet urbis sita est infra Lemouicas et Bituricas et Pictauim, quam etiam Cesar Augustus primus in illis horis fecit et Aquitaniam nominauit, cui etiam urbi Bituricas, et Lemouicas, et Pictauim, et Sanctonas et Engolismam cum prouinciis suis subiugauit, unde tota patria illa Aquitania uocatur. Hec uero ciuitas, post Engeleri obitum uiduata duce suo, in uastitate uertitur, eo quod ciues ipsius omnes in Runciaualle gladio obierunt nec ab aliis amplius excoli uoluit.

 

  9. Gayferus, rex burdegalensis, cum III milibus uirorum bellatorum cum Karolo Yspaniam profectus est. Gelerus, Gelinus, Salomon, socius Estulti, Balduinus, frater Rotolandi, Gandelbodus, rex Frisie, cum VII milibus heroum. Oellus, comes urbis que uulgo dicitur Nantas, cum duobus milibus heroum, Arnaldus de Bellanda cum II milibus heroum, Naaman, dux Baioarie, cum decem milibus heroum. Otgerius, rex Dacie, cum decem milibus heroum, de hoc canitur in cantilena usque in hodiernum diem, quia innumera fecit prodigia.

 

  10. Lambertus, princeps bituricensis, cum duobus milibus uirorum; Samson, dux Burgundionum, cum decem milibus heroum; Constantinus, praefectus romanus, cum viginti milibus heroum. Rainaldus de Albo Spino, Galterius de Termis, Guielmus, Garinus, Lotharingie dux, cum IIII milibus uirorum, Bego, Albericus burgundionus, Berardus de Nublis, Guinardus, Esturmitus, Tedricus, Yuorius, Berengarius, Ato, Ganalonus, qui postea traditor extitit, et erat exercitus proprie telluris XL milibus militum, sed et peditum numerus non erat.

 

  11. Isti prefati sunt uiri famosi, heroes bellatores, potentum cosmi potentiores, forciorum forciores, Christi proceres christianam fidem in mundo propalantes. Ut enim Dominus noster Ihesus Christus una cum duodecim apostolis et discipulis suis mundum adquisiuit, sic Karolus rex Galliorum et imperator Romanorum cum his pugnatoribus Yspaniam adquisiuit ad decus nominis Dei.

 

  12. Tunc omnes exercitus in landis burdegalensibus coadunantur. Cooperiebant enim totam terram illam longitudine scilicet et latitudine duobus dietis. Spacio duodecim miliariorum in longitudine audiebantur fremitus et sonitus illorum.

  Item Arnaldus de Bellanda prius transmeauit portus Cisereos et uenit Pampiloniam. Statim insecutus est illum Estultus comes cum suo exercitu. Deinde uenit Arastagnus rex et Engelerus dux cum suis exercitibus simul. Postea uenit Gandelbodus rex cum suo exercitu. Deinde Otgerius rex et Constantinus cum suis exercitibus uenerunt.

  Nouissime uero uenit Karolus cum aliis omnibus exercitibus, et cooperuerunt totam terram a flumine Rune usque ad montem qui distat ab urbe tres leugis uia iacobitana. Octo diebus moram fecerunt ad transmeandum portus.

 

  13. Interea mandauit Karolus Aigolando, qui erat in urbe, ut redderet illi urbem quam rehedificauerat et rursum munierat, aut exiret ad bellum contra eum.

  Aigolandus uero uidit quia urbem non poterat tenere contra eum, elegit magis ad bellum exire contra eum quam in urbe turpe mori.

Tunc mandauit Karolo ut daret sibi inducias, quousque omnis exercitus eius egrederetur ab urbe, et ad bellum prepararetur, et cum eo etiam ore ad os loqueretur; desiderabat enim uidere Karolum Aigolandus.

                                                                      ---------------------------

 

  XII. De disputacione Karoli et Aigolandi.

 

  1. Itaque datis inter se trebis, egressus est Aigolandus cum suis exercitibus ab urbe, et dimissis illis iuxta urbem uenit cum sexaginta e maioribus suis ante Karoli tribunal, qui cum suis exercitibus uno miliario ab urbe distabat. Et erat tunc exercitus Aigolandi et exercitus Karoli in quodam plano loco et obtimo qui est iuxta urbem, habens in longitudine et latitudine sex miliaria. Via iacobitana diuidebat utrumque exercitum.

 

  2. Tunc dixit Karolus Aigolando: "Tu es Aigolandus qui terram meam fraudulenter a me abstulisti. Tellurem hispanicam et gasconicam brachio inuincibili potentie Dei adquisiui, christianis legibus subiugaui, omnesque eius reges meo imperio euerti. Tu autem Dei christianos, me ad Galliam remeante, peremisti, meas urbes et castella deuastasti, totamque terram igne et gladio combusisti, unde multum conqueror in presenti".

 

  3. Mox ut Aigolandus agnouit loquelam suam arabicam, quam Karolus loquebatur, miratus est multum et gauisus est. Didicerat enim Karolus linguam sarracenicam aput urbem Toletam in qua, cum esset iuuenis, per aliquot tempus commoratus est.

 

  4. Tunc Aigolandus Karolo: "Obsecro, inquit, ut michi tantum dicas: cur terram que iure hereditario tibi non contingit, aut pater tuus, aut auus, aut abauus, aut atauus non possedit, a nostra gente abstulisti ?".

 

  5. "Ideo, inquit Karolus, quod Dominus noster Ihesus Christus, creator celi et terre, gentem nostram, scilicet christianam, pre omnibus gentibus elegit, et super omnes gentes totius mundi eam dominari instituit, tuam gentem sarracenicam legi nostre in quantum potui conuerti".

 

  6. "Valde indignum est, inquit Aigolandus, ut gens nostra tue genti subiaceat, cum lex nostra magis quam uestra ualeat. Nos habemus Mahummet qui Dei nuncius fuit, nobis a Deo missus, cuius precepta tenemus; immo deos omnipotentes habemus qui iussu Mahummet nobis futura manifestant, quos colimus, per quos uiuimus et regnamus".

 

  7. "Aigolande, inquit Karolus, in hoc erras, quia nos Dei mandata tenemus; uos uanni hominis precepta uana tenetis; nos Deum Patrem et Filium et Spiritui Sanctum credimus et adoramus; uos diabolum in simulachris uestris et creditis et adoratis.; anime nostre per fidem quam tenemus, post mortem ad Paradisum et ad uitam perhennem tendunt; uestre anime ad Orcum proficiscuntur; unde patet quia magis ualet lex nostra quam uestra. Quapropter: aut babtismum accipe, tu et gens tua, et uiue, aut ueni in bello erga me et necem pessimam accipe".

 

  8. "Asit a me, inquit Aigolandus, ut babtismum accipiam et Mahummet, Deum meum omnipotentem, abnegem, sed pugnabo ego et gens mea contra te et gentem tuam, tali pacto quod si lex nostra magis Deo est placita quam uestra, ut nos conuincamus uos; et si lex uestra magis ualeat quam nostra, ut uos conuincatis nos: et sit usque in ultimo die uictis opprobrium, inuictis autem laus et exultatio in sempiternum. Insuper, si gens mea conuincitur, ego babtismum accipiam, si uiuere possum".

 

  9. Quod ex utraque parte conceditur. Statim eliguntur uiginti milites christiani contra uiginti ex sarracenis in campo belli, et tali pacto coeperunt debellari.

  Quid plura? Ilico interfecti sunt omnes sarraceni. Inde mittuntur quadraginta contra quadraginta, et perimuntur sarraceni. Postea mittuntur centum contra C, et occiduntur omnes mauri.

  Rursum mittuntur centum contra C, et statim fugientes retro christiani interficiuntur, ideo quod mori timentes fugerunt.

 

  10. Hii uero tipum gerunt certantium fidelium Christi. Quia, qui pro Dei fide uolunt pugnare, nullo modo debent retro abire. Et sicut illi ideo occiduntur quia retro fugerunt, sic Christi fideles qui debent fortiter contra uicia pugnare, si retro reuersi fuerint, in uiciis turpiter moriuntur. Sed qui bene contra uicia pugnant, hi inimicos, id est demones qui uicia administrant, leuiter occidunt. "Non coronabitur quis, inquit Apostolus, nisi qui legitime certauerit".

 

  11. Inde mittuntur ducenti contra ducentos, et interficiuntur omnes sarraceni. Denique mittuntur mille contra mille et occiduntur ilico omnes sarraceni.

 

  12. Tunc, data ex utraque parte treba, uenit Aigolandus ad loquendum ad Karolum, affirmans legem christianorum meliorem esse quam sarracenorum. Et pollicitus est Karolo quod die crastina babtismum ipse et gens sua acciperet. Itaque rediit ad gentem suam et dixit regibus et maioribus suis se uelle babtismum accipere. Et precepit cunctis gentibus suis ut babtizarentur omnes; quod alii concesserunt, alii renuerunt.

                                                                      ---------------------------

 

  XIII. De pauperibus.

 

  1. Crastina uero die circa terciam, treba data eundi et redeundi, uenit causa babtizando Aigolandus ad Karolum. Mox ut uidit Karolum ad mensam prandentem, et mensas multas circa eum paratas, discumbentesque quosdam habitu militari indutos, quosdam habitu monachili atro tectos, quosdam kanonicali habitu albo indutos, quosdam clericali abitu tectos, diuersosque diuersa ueste indutos, interrogauit Karolum de unoquoque ordine cuiusmodi gens erat.

 

  2. Cui Karolus: "Illi, inquit, quos uides birris unius coloris indutos, episcopi et sacerdotes nostre legis sunt, qui nobis legis precepta exponunt, et a peccatis absoluunt, et benedictionem dominicam nobis tribuunt. Quos habitu atro uides, monachi et abbates, illis sanciores, sunt, qui dominicam maiestatem semper pro nobis implorare non cessant. Quo habitu candido uides, kanonici regulares dicuntur, qui meliorum sanctorum sectam tenent, et pro nobis similiter implorant missasque matutinas et oras dominicas decantant".

 

  3. Interea uidens Aigolandus in quadam parte tredecim pauperes miserrimo habitu indutos ad terram residentes, sine mensa et linteaminibus comedentes, paruo cibo et potu utentes, interrogauit cuiusmodi homines essent.

 

  4. Et ipse Karolus ait: "Hec est gens Dei, nuncii Domini nostri Ihesu Christi, quos sub numero duodecim apostolorum per unumquemque diem ex more pascimus".

 

  5. Tunc Aigolandus respondit: "Hi qui circa te resident felices sunt, et tui sunt, et feliciter comedunt et bibunt et induuntur; illi uero quos Dei tui omnino esse dicis, et nuncios eius esse asseris, cur fame pereunt et male uestiuntur et longe a te proiciuntur, et turpe tractantur ? Male domino suo seruit, qui sic nuncios eius turpe recipit. Magnam uerecundiam Deo suo facit, qui eius famulis ita seruit. Legem tuam, quam dicebas esse bonam, nunc ostendis falsam".

  Et accepta ab eo licencia, rediit ad suos et, babtizari renuens, mandauit ei die crastina bellum.

 

  6. Tunc intelligens Karolus quod propter pauperes quos male uidi tractari, renuit Aigolandus baptizari, tunc omnes pauperes, quos in exercitu inuenit, diligenter procurauit, obtime induit, cibum et potum honorifice illis ex more prebuit.

 

  7. Hinc animaduertendum quam magnam culpam christianus quilibet adquirit, qui Christi pauperibus studiosissime non seruit. Si Karolus regem babtizandum et gentem suam perdidit, eo quod pauperes male tractauit, quid erit de illis in Extremi Examinis die, qui male pauperes hic tractauere ? Quomodo audient uocem dominicam terribilem dicentem: "Discedite a me, maledicti, ite in ignem eternum. Quia esuriui et non dedisti michi manducare", et cetera.

  Considerandum quia lex Domini et fides eius in christiano parum ualet nisi operibus adimpleatur, apostolo affirmante, qui ait: "Sicut corpus mortuum est sine anima, ita fides sine operibus bonis mortua est in semetipsa".

  Sicut rex paganus babtismum repulit, idcirco quia babtismi opera recta in Karolo non uidit, sic timeo ne fidem babtismi in nobis Dominus repudiat in iudicii die, idcirco quia babtismi opera non inuenit.

                                                                      ---------------------------

 

  XIV. De morte Aigolandi regis.

 

  1. Inde crastina die omnes armati ex utraque parte uenerunt in campo belli causa pugnandi, prefato pacto duarum legum. Et erat exercitus Karoli CXXXIIII milibus, et exercitus Aigolandi C milibus. Christiani uero IIII acies fecerunt, et sarraceni V, quarum prima que ad bellum Karoli magni primitus accessit, statim uicta fuit. Deinde secunda turma sarracenorum accessit, et ilico conuicta fuit.

 

  2. Mox ut uiderunt sarraceni detrimentum sui, insimul coadunantur omnes, et Aigolandus in medio illorum extitit. Quod ut christiani uiderunt, accinxerunt illos undique. Ex una parte accinxit illos Arnaldus de Bellanda cum suo exercitu, ex alia Estultus comes cum suo exercitu, ex alia Arastagnus cum suo, et ex alia Gandelbodus rex cum suo, et ex alia Otgerius rex cum suo, et ex alia Constantinus rex cum suo et ex alia Karolus cum innumeris exercitibus suis.

 

  3. Tunc Arnaldus de Bellanda cum suo exercitu prius irruit super illos, et trucidauit ac precipitauit omnes ad dexteram et leuam, quousque peruenit ad Aigolandum qui in medio illorum erat, et potenter propria spata illum peremit. Statimque factus est nimius clamor omnium, et irruerunt ex utraque parte christiani super sarracenos et occiderunt illos omnes.  

  Ibi agitur tanta paganorum occisio, quod nullus illorum euasit, nisi tantum rex Sibilie et Altumaior Cordube, hii cum paucis sarracenorum turmis fugerunt. Tanta sanguinum effusio die illa agitur, quod uictores usque ad bases in sanguine natabant. Sarraceni uero qui inuenti sunt in urbe, omnes trucidati fuere.

 

  4. Ecce, quia Karolus contra Aigolandum decertauit pro pacto christiane fidei, et occidit illum. Quapropter patet quia lex christiana omnes ritus et leges tocius mundi excellit sua bonitate, cuncta transcendit, super angelos etiam ascendit. O christiane!, si fidem bene tenueris corde, et operibus in quantum poteris adimpleueris, ueraciter super angelos cum capite tuo Christo, cuius membrum es, sublimatus eris. Si uis ascendere, firmiter crede; quia "omnia possibilia sunt credenti", dicit Dominus.

 

  5. Tunc Karolus, coadunatis sibi exercitibus suis, gauisus de tanto triumpho, uenit usque ad pontem Arge, uia iacobitana, et ibi hospitatus est.

                                                                     ---------------------------

 

  XV. De christianis qui ad illicita spolia redierunt.

 

  1. Tunc quidam christiani, gazarum mortuorum cupidi, nocte illa retro redierunt, Karolo ignorante, in campo belli quo mortui iacebant, et auro argentoque diuersisque gazis honustati, ad Karolum redire coeperunt. Ilico Autumaior Cordube, qui erat absconditus inter montes cum aliis sarracenis qui de bello fugierant, peremit illos omnes; nec unusquidem ex eis remansit. Et erat numerus illorum qui interficiuntur circiter mille.

 

  2. Hii uero tipum gerunt certancium Christi. Quia sicut illi, postquam inimicos suos deuicerunt, ad mortuos, cupiditatis causa, redierunt, et interficiuntur ab inimicis, sic fidelis quisque, qui uicia sua deuicit, et poenitenciam accepit, ad mortuos, id est ad uicia, iterum redire non debet, ne forte ab inimicis, id est a demonibus, interficiatur malo fine. Et sicut illi qui ad aliena spolia reuertentes presentem uitam perdiderunt, et necem turpe acceperunt, sic religiosi quique qui seculum dimiserunt, et ad terrena negocia postea inflectuntur, uitam celestem perdunt, et mortem perpetuam amplectuntur.

                                                                     ---------------------------

 

  XVI. De bello Furre.

 

  1. Altera uero die nunciatum est Karolo quod apud montem Garzini princeps quidam nauarrorum nomine Furre uolebat debellare contra illum. Adueniente uero Karolo ad montem Garzini disposuit uenire princeps ille ad bellum contra eum die sequenti.

 

  2. Karolus namque, sero antequam bellum esset, rogauit Dominum ut ostenderet ei illos qui morituri erant de suis in bello.

 

  3. Die uero crastina, armatis Karoli exercitibus, apparuit rubeum signum dominice crucis in humeris moriturorum, retro scilicet super loricas. Quos ut uidit Karolus, mox retrusit illos in oratorio suo ne morerentur in bello.

 

  4. Quam incomprehensibilia sunt iudicia Dei et inuestigabiles uie eius!

  Quid plura ? Peracto bello et perempto Furre cum tribus milibus, nauarrorum scilicet et sarracenorum, quos custodia retruderat Karolus , repperit exanimatos. Et erat numerus illorum circiter CL.

  O Christi pugnatorum sanctissima caterua! Etsi gladius persecutoris non abstulit, palmam tamen martirii non amisit.

 

  5. Tunc Karolus cepit castrum montis Garzini in suum totamque patriam nauarrorum.

                                                                    ---------------------------

 

  XVII. De bello Ferracuti gigantis et de obtima disputacione Rotolandi.

 

  1. Statim nunciatum est Karolo quod apud Nageram gigas quidam nomine Ferracutus de genere Goliath aduenerat de horis Syrie, quem cum XX milibus turcorum Babilonis admirandus ad debellandum Karolum regem miserat. Hic uero lanceam aut sagittam non formidabat, uim quadraginta forcium possidebat. Quapropter Karolus ilico Nageram adiit.

 

  2. Mox ut eius aduentum Ferracutus agnouit, egressus ab urbe singulare certamen, scilicet unum militem contra alterum, peciit.

Tunc mittitur ei primum a Karolo Otgerius dacus, quem mox solum gigas in campo aspexit, suauiter iuxta illum uadit, et ilico eum brachio dextro cum omnibus armis suis amplexatus est, et deportauit illum, cunctis uidentibus, in opido suo leuiter, quasi esset una mitissima ouis. Erat enim statura eius quasi cubitis XII, et facies eius longa quasi unius cubiti, et nasus unius palmi mensuratim, et brachia et crura eius IIII cubitis erant, et digiti III palmis.

  Deinde misit ad eum causa belli Karolus Raginaldum de Albo Spino, et detulit eum solo brachio ilico in carcerem opidi sui. Deinde mittitur Constantinus, rex romanus, et Oellus comes, et ipsos simul, unum ad dexteram scilicet et alium ad leuam, carcere retrusit. Denique mittuntur uiginti pugnatores, duo scilicet insimul separatim, et illos similiter carcere mancipauit.

  His itaque inspectis, Karolus, cunctis insuper admirantibus, neminem postea ausus est mittere ad expugnandum eum.

 

  3. Rotolandus tamen, uix impetrata a rege licencia, accesit ad gigantem bellaturus. At ipse gigas ilico rapuit eum sola manu dextera, et misit eum ante se super equum suum. Cumque illum portaret uersus opidum, Rotolandus, resumptis uiribus suis, in Domino confisus, arripuit eum per mentum et statim euertit illum retro super equum, et ceciderunt ambo simul de equo prostrati solo. Statimque eleuantur a terra ambo pariter et ascenderunt equos. Ilico Rotolandus spata propria euaginata, gigantem occidere putans, equum eius solo ictu per medium trucidauit. Cumque Ferracutus peditus esset, spatamque euaginatam manu tenens, ei nimias minas intulisset, Rotolandus sua spata in brachio quo spatam suam gigas tenebat, illum percussit, et minime eum ledit, sed spatam eius a manu precipitauit. Tunc Ferracutus, gladio amisso, percutere putans pugno clauso Rotolandum, eius equum in fronte percussit, et statim equus obiit. Denique sine gladiis pedites usque ad nonam pugnis et lapidibus debellarunt.

  Die uero aduesperascente impetrauit trebas Ferracutus a Rotolando usque ad crastinum. Tunc disposuerunt inter se, ut die crastina in bello sine equis et lanceis ambo conuenirent. Et concessa pugna ex utraque parte, unusquisque ad proprium remeauit hospicium.

 

  4. Crastina uero die, summo diluculo, separatim uenerunt pedites in campo belli, sicut dispositum fuerat. Ferracutus tamen secum detulit spatam, sed nichil ei ualuit, quia Rotholandus baculum quoddam retortum et longum secum detulit, cum quo tota die illum percussit, et minime eum lesit. Percussit etiam eum magnis et rotundis lapidibus qui in campo habundanter erant, usque ad meridiem, illo sepe consenciente, et eum nullo modo ledere potuit.

 

  5. Tunc, impetratis a Rotolando trebis, Ferracutus somno pregrauatus cepit dormire. Rotolandus uero, ut erat iuuenis alacer, misit lapidem ad caput eius ut libencius dormiret.

  Nullus enim christianorum illum tunc occidere audebat, nec ipse Rotolandus, quia talis erat inter illos institucio, quod si christianus sarraceno uel sarracenus christiano daret trebam, nullus ei iniuriam faceret. Et si aliquis trebam datam, ante diffidenciam, frangeret, statim interficeretur.

 

  6. Ferracutus namque, postquam satis dormiuit, euigilauit se. Et sedit iuxta eum Rotolandus, et cepit eum interrogare qualiter ita fortissimus et durissimus habebatur, quia aut gladium, aut lapidem, aut baculum non formidabat.

  “Per nullum, inquit gigas, uulnerari possum, nisi per umbilicum”.

  Loquebatur ipse lingua yspanica quam Rotolandus satis intelligebat. Tunc gigas cepit Rotolandum aspicere et interrogare eum, dicens:  “Tu autem, quomodo uocaris?”.

  “Rotolandus, inquit, uocor”.

  “Cuius generis, inquit gigas, es, qui tam fortiter me expugnas?”.

  “Francorum genere oriundus, inquit Rotolandus, sum”.

  At Ferracutus ait: “Cuius legis sunt Franci ?”.

  Et Rotolandus: “Christiane legis, Dei gratia, sumus et Christi imperiis subiacemus, et pro eius fide, in quantum possumus, decertamus”.

 

  7. Tunc paganus, audito Christi nomine, ait: “Quis est ille Christus in quem credis?”.

  Et Rotolandus: “Filius, inquit, Dei Patris, qui ex uirgine nascitur, cruce patitur, sepulcro sepelitur, et ab inferis tercia die resuscitatur, et ad Dei Patris dexteram super celos regreditur”.

 

  8. Tunc Ferracutus: “Nos credimus, inquit, quia creator celi et terre unus Deus est, nec filium habuit nec patrem, sed sicut a nullo generatus est, ita neminem genuit. Ergo unus est Deus, non trinus”.

  “Verum dicis, inquit Rotolandus, quia unus est; sed cum dicis quia non trinus est, in fide claudicas. Si credis in Patre, crede in Filio eius et Spiritu Sancto. Ipse enim Deus Pater est, Filius est, Spiritus Sanctus est: unus Deus permanens in tribus personis”.

  “Si patrem, inquit Ferracutus, dicis esse Deum, filium Deum, spiritum sanctum Deum, ergo tres dii sunt, quod absit, et non unus Deus”.

“Nequaquam, inquit Rotolandus, sed unum Deum et trinum tibi predico. Et unus est et trinus est. Tote tres persone coeterne sibi sunt coequales. Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus Sanctus. In personis est proprietas, in essencia unitas, et in magestate adoratur equalitas. Trinum Deum et unum angeli adorant in celis; et Abraham tres uidit et unum adorauit”.

 

  9. “Hoc ostende, inquit gigas, qualiter tria unum sint”.

  “Ostendam etiam tibi, inquit Rotolandus, per humanas creaturas. Sicut in cithara, dum sonat, tria sunt, ars scilicet, corde et manus, et una cithara est, sic in Deo tria sunt: Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et unus est Deus. Et sicut in amigdala tria sunt, corium scilicet, testa et nucleus, et una tamen amigdala est, sic tres persone in Deo sunt, et unus Deus est. In sole tria sunt: candor, splendor et calor, et tamen unus sol est. In rota plastri tria sunt: medius scilicet, brachia et circulus, et tamen una rota est. In temetipso tria sunt: corpus scilicet, membra et anima, et tamen unus homo es. Sic in Deo et unitas et trinitas esse perhibetur”.

 

  10. “Nunc, Ferracutus inquit, trinum Deum et unum esse intelligo, sed qualiter Pater Filium genuit, ut asseris, ignoro”.

  “Credis, inquit Rotolandus, quod Deus Adam fecit ?”.

  “Credo”, inquit et gigas.

  “Quemadmodum, inquit Rotolandus, Adam a nullo generatus est, et tamen filios genuit, sic Deus Pater a nullo generatus est, et tamen Filium ineffabiliter ante omnia tempora diuinitus, prout uoluit, genuit a semetipso”.

  Et gigas: “Pacet, inquit, michi que dicis; sed qualiter homo effectus est qui Deus erat, penitus ignoro”.

  “Ille, inquit Rotolandus, qui celum et terram et omnia creauit ex nichilo, ipse fecit humanari Filium suum in uirgine sine semine humano, sed spiramine sacro suo”.

 

  11. “In hoc, inquit gigas, laboro: Qualiter sine humano semine, ut asseris, nascitur de uirginis utero?”.

  Et Rotolandus ait: “Deus qui Adam sine semine alterius hominis formauit, ipse Filium suum sine semine hominis de uirgine nasci fecit. Et sicut de Deo Patre nascitur sine matre, sic ex matre nascitur sine homine patre. Talis enim decet partus Deum”.

  “Valde, inquit gigas, erubesco quomodo uirgo sine homine genuit”.

  “Ille, inquit Rotolandus, qui fabe gurgulionem et arbori et glisci facit gignere uermem, et multos pisces et uultures et apes et serpentes sine masculino semine facit parere prolem, Ipse uirginem intactam absque uirile semine fecit gignere Deum et hominem. Qui primum hominem sine alterius semine, ut dixi, fecit, facile potuit facere ut Filius eius homo factus de uirgine sine masculino concubitu nasceretur”.

 

  12. “Bene, inquit Ferracutus, potest esse quia de uirgine natus fuit, sed si Filius Dei nullatenus, ut asseris, in cruce mori potuit. Nasci, ut dicis, potuit, sed si Deus fuit, nequaquam mori potuit, Deus enim nunquam moritur”.

  “Bene, inquit Rotolandus, dixisti quia de uirgine nasci potuit. Ecce quia ut homo natus fuit. Si natus est ut homo, igitur mortuus est ut homo: quia omnis qui nascitur, moritur. Si credendum natiuitati, igitur credendum est passioni simul et resurrectioni”.

 

  13. “Quomodo, inquit Ferracutus, credendum est resurrectioni?”.

  “Quia, inquit Rotolandus, his qui nascitur, moritur. Et qui moritur, tercia die uiuificatur”.

  Tunc gigas, audito hoc uerbo, miratus est multum, dixitque ei: “Rotolande, cur tot uerba inania mihi profers ? Impossibile est ut homo mortuus denuo ad uitam resurgat”.

 

  14. “Non solum, inquit Rotolandus, Dei Filius a mortuis resurrexit, uerum etiam omnes homines qui fuere ab inicio usque ad finem sunt resurgendi ante eius tribunal, et accepturi meritorum suorum stipendia, prout gessit unusquisque, siue bonum siue malum. Ipse Deus qui modicam arborem in sublime crescere facit, et granum frumenti mortuum in terra ac putrefactum reuiuescere, crescere ac fructificare facit, Ille cunctos propria carne et spiritu de morte ad uitam resuscitari in die nouissimo faciet. Leonis misticam naturam tibi assume. Si die tercia leo catulos suos mortuos anelitu suo uiuificat, quid mirum si Deus Pater Filium suum die tercia a mortuis resuscitauit?”.

 

  15. “Nec nouum tibi debet uideri, si Dei Filius ad uitam rediit, cum multi mortui ante eius resurrectionem ad uitam redissent. Si Helias et Heliseus facile defunctos suscitarunt, facilius Deus Pater illum suscitauit. Et ipse, qui plures mortuos ante suam passionem suscitauit, facile a mortuis resurrexit et a morte nullatenus teneri potuit, ante cuius conspectum mors ipsa fugit, ad cuius uocem mortuorum phalans resurrexit”.

 

  16. Tunc Ferracutus: “Satis, inquit, cerno que dicis, sed qualiter celos penetrauit, ut dixisti, prorsus ignoro”.

  “Ille, inquit Rotolandus, qui de celis facile descendit, polos facile ascendit; qui facile per semetipsum resurrexit, facile polos penetrauit”.

“Exemplum multarum rerum tibi sume. Vides rotam molendini, quantum ad ima de supernis descendit, tantum de infimis ad sublimia ascendit. Auis uolans in aere quantum descendit tantum ascendit. Tu ipse, si forte de quodam monte descendisti, bene potes iterum redire unde descendisti. Sol ab oriente heri surrexit, et ad occidentem occubuit, et hodie similiter in eodem loco surrexit. Unde ergo Filius Dei uenit, ibi rediit”.

 

  17. “Tali igitur pacto, inquit Ferracutus, tecum pugnabo, quod si uerax est hec fides quam asseris, ego uictus sim, et si mendax est, quod tu uictus sis. Et sit genti victi iugiter opprobrium, victoris autem laus et decus in euum”.

  “Fiat”, inquit Rotolandus.

 

  18. Itaque bellum ab utroque corroboratur. Et iliquo Rotolandus paganum aggreditur. Tunc Ferracutus eiecit ictum spata sua super Rotolandum, sed ipse Rotolandus saltauit ad leuam et excepit ictum spate eius in baculo suo. Interea absciso baculo Rotolandi, irruit in eum et ipse gigas, et illum arripiens, leuiter inclinauit subter se ad terram.

  Statim agnouit Rotolandus quod tunc nullo modo euadere ab eo poterat et coepit inuocare in auxilium beate Marie uirginis Filium, et erexit se, Deo donante, aliquantulum, et reuoluit eum subter se, et misit manum suam ad mucronem eius, et punxit eius parumper umbilicum, et euasit ab eo.

  Tunc excelsa uoce coepit Deum suum gigas inuocare dicens: “Mahummet, Mahummet, Deus meus, sucurre michi quia iam morior!”. Et statim, ad hanc uocem occurrentes, sarraceni rapuerunt eum, portantes manibus uersus oppidum.

 

  19. Rotolandus uero iam suis incolumis redierat, ilico statim christiani una cum sarracenis qui Ferracutum deferebant, in opidum quod erat super urbem, ingenti impetu ingrediuntur. Sicque gigas perimitur, urbs et castrum capitur et pugnatores a carcere eripiuntur.

                                                                    ---------------------------

 

  XVIII. De bello laruarum.

 

  1. Post exiguum uero tempus relatum est imperatori nostro quod apud Cordubam Ebrahim, rex Sibilie, et Autumaior, qui de bello Pampilonie olim fugerant, expectabant eum causa pugnandi. Et uenerant ad eos causa auxiliandi uiri bellatores de septem urbibus, de Sibilia scilicet, de Granada, de Satiua, de Denia, de Ubeda, de Abula, de Baecia.

 

  2. Tunc disposuit Karolus ire causa bellandi contra illos. Cum itaque Cordubam cum exercitibus suis appropinquaret, exierunt reges prefati cum exercitibus suis contra eum armati longe ab urbe tribus miliariis. Et erant sarraceni circiter decem milia, nostri uero ferme sex milia. Tunc disposuit Karolus exercitum suum in tribus turmis, quarum prima militum probissimorum fuit, secunda peditum, ultima uero militum extitit. Et sarraceni similiter fecerunt.

 

  3. Cumque appropinquaret, iubente Karolo, prima turma militum nostrorum erga primam turmam militum paganorum, uenerunt ante singulos equos illorum singuli pedites habentes laruas ualde barbaras, cornutas demonibus consimiles, tenentesque singuli singulas timpanas, que manibus fortiter percuciebant. Quorum uoces et sonitus equi nostrorum militum mox ut audierunt, terribilesque illorum similitudines uiderunt, nimis pauefacti, retro quasi amentes fugere coeperunt. Quasi sagitta uelociter currens retro fugiebant, et nullatenus milites eos retinere ualebant. Cumque alie due turme nostrorum exercituum primam turmam fugere uiderunt, in fugam omnes conuerse sunt.

  Tunc sarraceni ualde gauisi retro lento gradu insecuti sunt nos, quousque ad quendam montem peruenimus qui ab urbe fere duobus miliaris distat. Ibi uero coadunati ex nobismetipsis asilum fecimus, illos expectantes ad bellum. Quod illi uidentes aliquantulum retro redierunt. Ilico tentoria nostra fiximus, ibi manente usque in crastinum.

 

  4. Mane autem facto, sumpto consilio, Karolus cum omnibus pugnatoribus precepit ut omnes equites exercitus nostri equorum suorum capita linteis et pannis uelarent ne laruas nefandorum aspicerent, et aures illorum similiter pannulis paucis fortiter clauderent ne timpanorum sonitus audirent.

  O magnum et admirabile ingenium! Ilico clausis occulis et auribus equorum, accesserunt confidenter ad pugnam paruipendentes sonitus subdolos impiorum.

 

  5. Tunc constanter nostri simul omnes expugnauerunt illos a mane usque ad meridiem, et multos illorum occiderunt, at tamen illos omnino deuincere adhuc nequiuerunt. Et erant omnes sarraceni simul coadunati, et in medio illorum erat plaustrum quod octo boues ducebant, super quod uexillum rubeum eorum eleuabatur. Mosque illorum erat quod nemo de bello fugiebat quamdiu uexillum erectum uidebat.

  Quod cum Karolus agnouisset, lorica et galea et spata inuincibili septus, diuina uirtute obumbratus, ingressus est inter acies iniquorum, precipitando illos ad dexteram et leuam quousque peruenit ad plaustrum. Tunc propria spata perticam, que uexillum sustentabat, abscidit, et statim omnes sarraceni huc illucque dispersi fugere ceperunt.

  Ilico facto utrorumque exercituum magno clamore et impetu, octo milia sarracenorum interficiuntur, et rex Sibilie occiditur. Et Autumaior cum duobus milibus sarracenorum ingressus urbem muniuit.

 

  6. Crastina uero die tandem uictus reddidit imperatori nostro urbem, tali scilicet pacto, ut babtismum subiret, imperiisque Karoli subiaceret, et urbem de illo amplius teneret.

 

  7. His itaque gestis terras et prouincias Hyspanie pugnatoribus et gentibus suis, illis scilicet qui in patria illa manere uolebant, Karolus diuisit.

  Terram nauarrorum et basclorum brittannis, et terram castellanorum francis, et terram Nagere et Cesarauguste grecis et apulis qui in nostro exercitu erant, et terram Aragonis pictauis, et terram Alandaluf iuxta maritima theutonicis, et terram portugallorum dacis5 et flandris dedit.

 

  8. Terram Gallecie franci inhabitare noluerunt, quoniam aspera illis uidebatur. Nemo postea fuit qui auderet in Hyspania Karolum expugnare.

                                                                   ---------------------------

 

  XIX. De concilio Karoli.

 

  1. Tunc, dimissis maioribus exercitibus suis, Karolus in Hyspania beati Iacobi limina adiit et quos in illa patria habitantes repperit, christianos edificauit; illos uero qui ad perfidiam sarracenorum reuertebantur, aut gladio peremit, aut in Galliam exulauit.

 

  2. Tunc constituit per ciuitates antistites et presbiteros, et adunato in urbe Compostella episcoporum et principum concilio, instituit amore beati Iacobi quod cuncti presules et principes et reges christiani, hyspani scilicet et galleciani presentes et uenturi, episcopo sancti Iacobi obedirent. Aput Yriam presulem minime instituit quod illam pro urbe non reputauit, sed uillam subiectam sedi compostellanensi esse precepit.

 

  3. Tunc in eodem concilio ego Turpinus, remensis archiepiscopus, beati Iacobi baselicam et altare cum LX episcopis, Karoli rogatu, Kalendis Iunii honorifice dedicaui. Et subiugauit rex eidem ecclesie totam terram hyspanicam et gallecianam, deditque ei in dote, precipiens ut unusquisque possessor uniuscuiusque domus totius Hyspanie et Gallecie quatuor nummos annuatim ex debito daret, et omni seruitute rege precipiente liberi essent.

 

  4. Et constituitur die illo ut illa ecclesia amplius uocitetur Sedes Apostolica, eo quod ibi apostolus Iacobus requiescat, et in ea episcoporum totius Hyspanie crebro concilia teneantur, et uirge episcopales et regales corone per manus episcopi eiusdem urbis ad decus apostoli Domini prebeantur. Et si fides in aliis urbibus, peccatis populorum exigentibus, uel dominica precepta defecerint, ibi consilio eiusdem episcopi reconcilientur.

 

  5. Et merito in illa ecclesia uenerabili fides reconciliari et stabiliri perhibetur, quia sicut per beatum Iohannem euangelistam, beati Iacobi fratrem, in orientali parte aput Ephesum Christi fides et apostolica sedes instituitur, sic per beatum Iacobum in occidentali parte regni Dei apud Galeciam fides eadem et apostolica sedes constituitur. He sunt procul dubio sedes: Ephesus scilicet, que est ad dexteram in regno terreno Christi, et Compostella que est ad sinistram, que uidelicet sedes his duobus fratribus filiis Zebedei in diuisione prouinciarum contigerunt, quia ipsi petierant a Domino ut unus ad dexteram in regno eius sederet, et alius ad leuam.

 

6. Tres apostolicas sedes principales pre omnibus sedibus in orbe merito religio christiana uenerari precipue consueuit: romanam scilicet, gallecianam et ephesianam. Sicut enim tres apostolos, Petrum uidelicet, et Iacobum et Iohannem, pre omnibus apostolis Dominus instituit, quibus sua secreta ceteris plenius, ut in euangeliis patet, reuelauit, sic per eos tres has sedes pre omnibus cosmi sedibus reuerenda[s] constituit. Et merito he sedes dicuntur principales, quia sicut hi tres apostoli dignitatis gratia ceteros precesserunt apostolos, sic loca illa sacrosancta in quibus predicauerunt, et sepulti fuere, dignitatis excellentia omnes totius orbis sedes iure precedere debent.

 

  7. Iure Roma sedes apostolica prima ponitur, quia eam princeps apostolorum Petrus predicatione sua et proprio sanguine et sepultura dedicauit. Compostella namque sedes secunda merito dicitur, quia beatus Iacobus qui inter ceteros apostolos precipua dignitate et honore et honestate maior post beatum Petrum extitit, et in celis primatum super illos tenet, prius martirio laureatus eam sua predicatione olim muniuit, sepultura sua sacratissima consecrauit, et miraculis adhuc perlustrat, et indeficientibus beneficiis indesinenter ditare non cessat. Tercia sedes rite Ephesus dicitur, quia beatus Iohannes euangelista in ea euangelium suum, scilicet: “In principio erat Verbum”, eructauit, coadunato episcoporum concilio quos ipse per urbes disposuerat, quos etiam in Apochalipsi sua “angelos” uocat. Eamque suis predicationibus et miraculis et baselica, quam in ea edificauit, immo propria sepultura eam consecrauit.

 

  8. Si ergo aliqua iudicia aut diuina aut humana in aliis sedibus orbis sua grauitate discerni forte nequeunt, in his tribus sedibus tractari et diffiniri legitime et iuste debent.

 

  9. Itaque Gallecia in primis temporibus a sarracenis expedita uirtute Dei et beati Iacobi, et auxilio Karoli, constat honesta usque in hodiernum diem in fide ortodoxa.

                                                                 ---------------------------

 

  XX. De persona et fortitudine Karoli.

 

  1. Et erat rex Karolus capillis brunus, facie rubeus, corpore decens et uenustus, sed uisu efferus. Statura uero eius erat in longitudine VIII pedibus (scilicet suis longissimus pedibus), humeris erat amplissimus, renibus aptus, uentre congruus, brachiis et cruribus grossus, omnibus artubus fortissimus, certamine doctissimus, miles acerrimus. Habebat in longitudine facies eius unum palmum et dimidium, et barba unum, et nasus circiter dimidium. Et frons eius erat unius pedis, et oculi eius, similes occulis leonis, scintillantes ut carbunculus. Supercilia occulorum eius dimidium palmum habebant.

 

  2. Omnis homo statim perterritus erat, quem ipse ira commotus apertis occulis respiciebat. Nullus ante ipsius tribunal fretus esse poterat, quem ille apertis oculis respiciebat. Cingulum namque quo ipse cingebatur, octo palmis extensum habebatur, preter illud quo dependebat.

 

  3. Parum panis ad prandium comedebat, sed quartam partem arietis, aut gallinas duas, aut ansarem, aut spatulam porcinam, aut pauonem, aut grugam, aut leporem integrum edebat. Parum uinum, sed limpham sobrie bibebat.

 

  4. Hic tanta fortitudine repletus erat, quod militem armatum, inimicum scilicet suum, sedentem super equum a uertice capitis usque ad bases simul cum equo solo ictu propria spata trucidabat. Quattuor ferros equi simul manibus leuiter extendebat. Militem armatum, rectum stantem super palmam suam, a terra usque ad caput suum sola manu uelociter eleuabat. Et erat donis largissimus, iudiciis rectissimus, locutionibus luculentus.

 

  5. In quattuor sollempnitatibus per circulum anni precipue curiam suam in Yspania tenens, coronam regiam et sceptrum gestabat, die scilicet natalis Domini, et die Pasche, et die Penthecostes et die sancti Iacobi. Ante eius tribunal spata nuda, more imperiali, efferebatur.

 

  6. Circa lectum eius per singulas noctes assidue centum XX fortes ortodoxi constituebantur ad custodiendum eum, quorum XL primum noctis uigiliam agebant, decem scilicet ad capud, et X ad pedes, et decem ad dexteram, et decem ad leuam, manu dextera nudam spatam et sinistra ardentem candelam tenentes. Eodem modo secundam uigiliam alii XL faciebant. Similiter alii XL terciam uigiliam noctis usque ad diem, aliis dormientibus, agebant.

 

  7. Sed si magna eius gesta quis amplius audire delectauerit, enarrare nobis magnum est et honerosum. Quemadmodum Galaffrus, admirandus Tolete, illum in puericia exulatum adornauit habitu militari in palacio Toleti, et quomodo idem Karolus postea amore eiusdem Galaffri occidit in bello Braimantum magnum ac superbum regem sarracenorum, Galaffri inimicum, et qualiter diuersas terras et urbes prodigia sua aquisiuit et trino nomini subiugauit, et quomodo abbacias multasque ecclesias per mundum instituit, et quomodo multorum sanctorum corpora et reliquias a terra in auro et argento collocauit, et qualiter Rome imperator fuit et dominicum sepulcrum adiit, et qualiter lignum dominicum secum attulit, unde multas ecclesias dotauit, scribere nequeo.

 

  8. Magis deficit manus et penna quam eius hystoria. Quemadmodum tamen post deliberationem telluris Gallecie ab Yspania rediit ad Galliam, nobis breuiter est dicendum.

                                                             ---------------------------------------------------------

    

  retour à Q.Culture Codex

              

                                                              delhommeb at wanadoo.fr -  07/06/2016