Pseudo-Turpin : H.M. Smyser (latin)  

 

                                                                  Smyser, H. M. / The Pseudo-Turpin

                                                        Bibliothèque Nationale, Fonds Latin, MS. 17656

                                                          ------------------------------------------------------------------------

      

  PREFATIO IN EPISTOLA TILPINI ARCHIEPISCOPI. [fol. 28v]

  Propositi nostri negotii lingua licet balbutienti, affectu tamen affluenti parte transcursa superest de exuberanti amenitate vernantis agri flosculos adhuc quamplures collectos in presentis serie operis conferre et quasi de abstrusis favorum cellulis aromatici saporis mella producere. Quia vero christianissimi beati Karoli virtutes et merita licet pro modica parte attigimus, interim adhuc etiam gloriosam seriem signorum ipsius delibe mus: sola ea nunc quoque degustantes que per annales eiusdem principis ipsi legimus vel que nostris temporibus mirifice contigisse gloriamur. Si quis vero, ut predictum est, nosse desiderat insignia prefati victoriosi Romanorum principis prelia et multiplices celeberrimasque ipsius victorie palmas, quas deifice virtutis gratia frequentissime optinuit, manifeste et notabiliter in preclarissimis illius gestis repperire poterit universa. Inde enim patenter declaratur qualiter sagitta eius numquam retrorsum abierit nec declinaverit clipeus eius a bello et hasta non est aversa, cum tamen ipsius vigilantissima et Deo devota sublimitas pro Christi nomine nullum subterfugerit periculum vel sancte fidei nomen propagare vel hostes sancte Dei ecclesie expugnare. In presentiarum igitur tertie huius dis tinctionis initium ab ea epistola assumemus quam Tulpinum remensem archiepiscopum Leobrando aquisgranensi decano transmisisse in cronicis Francorum apud sanctum Dyonisium in Francia repperimus. Est enim eadem epistola per omnes et singulos sue porrectionis articulos iustissimi et victoriosissimi Karoli magni approbativa, cuius, cum sit continentia ordo preliorum in Hispania a prefato imperatore gestorum, pro arbitrio tamen nostro, ut presens exigebat intentio, de multis pauca declaravimus, que in presenti ad miraculorum gloriam congessimus: historialia ipsius gesta, ut sepe iam diximus, ab hac serie excludentes. Summe igitur Trinitatis exorato auxilio executionis insistamus proposito.

 

  I. TULPINI REMENSIS ARCHIEPISCOPI LEOBRANDO AQUISGRANENSI DECANO TRANSMISSA SANCTITATIS BEATI KAROLI MAGNI . EPISTOLA ASSERTIVA

  Tulpinus Dei gratia remensis archiepiscopus ac sedulus triumphalis Karoli magni in expeditione Hispanie socius Leobrando aquisgranensi decano salutem in Christo. Quoniam nuper mandastis mihi apud Viennam cicatricibus vulnerum adhuc egrotanti aliquantulum ut vobis scriberem qualiter imperator noster famosissimus Karolus magnus Hispaniam et Galiciam a potestate [fol. 29r] Sarracenorum liberavit: mirabilium gestorum apices eiusque laudanda super Hispanie Sarracenis trophea, que propriis oculis intuitus sum .xiiii. annis Hispaniam perambulans et Galiciam una cum eo et exercitibus suis, pro certo scribere vestreque fraternitati mittere non ambigo. Magnalia enim que rex gessit in Hispania in nullis plene chronicis sufficienter inveniuntur divulgata et, ut mihi scripsistis, ea plenaria repperire vestra nequivit fraternitas. Vivas et valeas et Domino placeas.

 

  II. DE BEATA VISIONE STELLARIS VIE.

  Gloriosus itaque apostolus Christi Iacobus aliis apostolis et Domini discipulis diversa mundi climata adeuntibus in Galicia, ut fertur, verbum Dei primitus predicavit. Deinde eius discipuli ipso ab Herode rege perempto ac corpore illius a Iherosolimis usque in Galiciam per mare translato in eadem terra Galicie fidem Christi et predicationem apostoli confirmaverunt. Sed ipsi Galicie populi postea peccatis suis exigentibus Christi fidem abnegantes usque ad beati Karoli magni tempora in in fidelitate permanserunt. Hic vero Karolus magnus, postquam multis laboribus diversa orbis regna, Angliam scilicet et Galliam, Germaniam, Baioariam, Lotaringiam, Burgundiam, Italiam ceterasque regiones in numerasque urbes a mari usque ad mare divinis munitus subsidiis invincibili potentie sue brachio subiugavit et ab infidelium potestate liberavit, christiano imperio subdidit, tanto igitur sudore ac gravi fatigatus labore, ut requiem sibi daret nec amplius bellum iniret proposuit; cum per visum nocte intuitus est in celo quandam viam quasi stellatam incipientem a mari Frisie et tendentem inter terram teutonicam et Italiam, inter Galliam et Aquitaniam, rectissime transeuntem per

Guasconiam Basculamque et Navarriam atque Hispaniam usque Gali ciam, ubi corpus beati Iacobi tunc temporis latebat incognitum.

 

  III. QUALITER SANCTUS IACOBUS BEATO KAROLO MAGNO APPARUIT.

  Hec igitur cum beatus Karolus per singulas pene noctes conspiceret, cepit secum meditari sollicite quid hec visio significaret. Cui talia corde meditanti vir quidam pulcherrimam ultra quam dici fas est habens speciem nocte in extasi apparuit dicens: Quid hic agis, fili Karole? At ille inquit: Quis es, Domine? Ego sum, inquit, Iacobus apostolus Christi, filius Zebedei, frater Iohannis evangeliste. Ego sum quem dominus Ihesus de mari Galilee sua ineffabili gratia vocare dignatus est, quem Herodes rex occidit gladio, cuius corpus in Galicia, que a Sarracenis oppressa detinetur, incognitum requiescit. Unde admodum miror quod terram illam a Sarracenorum dominio minime liberasti, qui tot urbes tantasque regiones tibi subiecisti. Quapropter tibi [fol. 29v] notifico quia sicut Dominus omnium regum terre potentissimum te constituit, sic ad preparandum ad me viam fidelium et liberandam terram meam de manibus Moabitarum ex omnibus te principibus elegit, ut coronam exinde eterne beatitudinis consequaris. Quod autem instar vie stellate in celo vidisti hoc significat, quod tu cum magno exercitu ad expugnandam gentem perfidam et visitandam basilicam et memoriam meam ab his horis in Galiciam proficisceris, et post te omnes populi a mari usque ad mare peregrinantes et delictorum suorum veniam implorantes illuc ituri sunt narrabuntque laudes Domini et virtutes que facturus est, sicque ibunt a temporibus tuis usque ad finem presentis seculi. Nunc igitur perge quamcitius poteris, quia ero auxiliator tuus in omnibus sperans propter labores coronam tibi a Domino preparatam in celestibus, et usque ad novissimum diem erit nomen tuum in laude. Hoc modo beatus Iacobus apostolus Christi militi Karolo magno tribus apparuit vicibus. Quibus imperator excitus et ammonitus atque apostolica promissione fretus, coadunatis exercitibus multis, profectus expugnare gentes Hyspanie per fidas aggressus est.

 

  IV. DE SUBITA RUINA MURORUM PAMPILONIE.

  Prima urbs quam obsidione cinxit Pampilona extitit, et sedit circa eam tribus mensibus sed eam capere non poterat, quia muris inexpugnabilibus munita erat. Tunc precem ad Dominum et sanctum Iacobum fudit dicens: Domine Ihesu Christe, pro cuius fide et amore hoc iter arripui, da mihi ut hanc urbem capere valeam ad laudem et honorem nominis tui. Et ad beatum Iacobum sic ait: O beate Iacobe, si verum est quod mihi apparueris, presta ut illam capiam. Tunc Deo prestante et beati Iacobi intercessione muri confracti funditus corruerunt, sicut legitur divinitus factum de muris Iherico. Itaque Sarracenos qui baptizari voluerunt ad vitam reservavit, eosque qui rennuerunt gladio feriendos tradidit. His auditis ceteri Sarraceni invictissimo Karolo magno ubique sese in deditionem tradebant obviamque ei tributa mittebant et urbes ultro reddebant et facta est illi tota terra illa sub tributo. Mirabatur gens sarracenica videns gentem gallicam validam scilicet et decenter ornatam atque armatam sed et facie et statura elegantem eosque honorifice et pacifice recipiebant armis etiam abiectis. Deinde beatus Karolus visitato beati Iacobi sepulchro accessit ad Petram limitarem et infinxit in mari lanceam suam agens Deo grates et sancto Iacobo, qui illum huc usque conduxissent, dicens quia ulterius ire nec progredi pos[fol. 30r]set. Galicianos vero qui post beati Iacobi discipulorumque eius predicationem a fide recesserunt baptismi gratia per manus Tulpini archiepiscopi regenerari fecit, illos scilicet qui ad fidem sponte converti voluerunt, qui nondum baptizati erant. Illos autem qui ad fidem Christi converti noluerunt aut gladio interemit aut sub Christianorum imperio captivavit; deinde per totam ivit Hispaniam a mari usque ad mare.

 

  V.

  Urbes et maiores ville quas tunc adquisivit in Galicia ita a vulgo dicuntur : Visunia, Lamecum, Dumia, Colimbria, Lucum, Aurenias, Yria, Tuda, Mindonia, Bracara metropolis, civitas sancte Marie, Wimarana, Crunia, Compostella, quamvis tunc temporis parva. In Yspania: Auscala, Godelfaiar, Talamanca, Uzda, Ulmas, Canalias, Madritas, Maqueda, Sancta Eulalia, Talaveria, que est fructifera, Medinacelim, id est, urbs excelsa, Berlariga, Osma, Seguntia, Segobia, que est magna, Aavilla, Salamanga, Sepumilega, Toletum, Klarrava, Badaiot, Turgel, Talavera, Godiana, Emerita, Altancora, Palentia, Lucerna ventosa, que dicitur Carcensa, que est in Valle Viridi, Caparra, Austurga, Ovetum, Legio, Kirionem, Burgas, Nageras, Blagurria, Urantia, que dicitur Arthus, Stella, Klattuhus, Miraclam, Tutella, Saraguttia, que dicitur Cesar augusta, Pampilona, Baiona, Iakca, Osca, in qua viginti turres numero esse solent, Terracona, Barbarstra, Boras, Urgellum, Elna, Gerunda, Barcinona, Tererida, Tortosa oppidum fortissimum, Aurelium oppidum fortissimum, alganensis urbs, Adania, Hispalida, Escalona hora, Barba, Galli oppidum fortissimum, Balague hora, Burriane hora, Quotante urbs, Ubeda, Baecia, vel Troissa, in qua fit argentum optimum, Valentia, Denia, Satura, Grannada, Sibilia, Corduba, Abula, Aceintina, in qua iacet beatus Torquatus, confessor Christi, beati Iacobi cliens, ad sepulchrum cuius arbor olive divinitus florens maturis floribus honestatur per unumquemque annum in sollempnitate eius, scilicet Idus Maii, urbs Bisertum, in qua milites fortissimi, qui vulgo dicuntur Arabites, habentur, Maiores insula, urbs Bugia (ex more habet regem), Agabiba insula, Boaram, que est urbs in Barbaria, Melodia, Evicia, Formenteria, Alcorror, Almaria, Maneka, Gilmataria, Kirago, Septa, que est in districtis Hyspanie ubi maris angustus est concursus, et Gesir similiter et Taruph. Immo cuncta terra Terspanorum, terra scilicet Alandaluf, tellus Portu gallorum, tellus Sarracenorum, tellus Pardorum, tellus Castellanorum, tellus [fol. 30v] Maurorum, tellus Alarvarum, tellus Biscaiorum, tellus Basclorum, tellus Palargorum, Karolo imperatori inflectitur. Omnes prefatas urbes, quasdam scilicet sine pugna, quasdam vero cum magno bello et maxima arte, Karolus tunc adquisivit, preter prefatam Lucernam urbem munitam, que est in Valle Viridi, quam capere usque ad ultimum nequivit. Novissime vero venit ad eam et obsedit eam et sedit circa eam quatuor mensium spatio et facta prece Deo et sancto Iacobo ceciderunt muri eius et est deserta usque in hodiernum diem. Quidam enim gurges atri amnis in medio eius surrexit, in quo magni pisces nigri habentur. Quasdam tamen ex prefatis urbibus alii reges Gallorum et imperatores teutonici ante Karolum magnum adquisierunt, que postea ad ritum paganorum converse sunt usque ad eius adventum. Et post eius mortem multi reges et principes in Hyspania Sarracenos expugnaverunt. Chlodoveus namque primus rex Francorum christianus, Chlotarius, Dagobertus, Pippinus, Karolus Martellus, partim Hyspaniam adquisierunt , partim dimiserunt. Sed hic Karolus magnus totam Hyspaniam suis temporibus subiugavit. He sunt urbes quas postquam gravi labore adquisivit, maledixit et ideo sine habitatore permanent usque in hodiernum diem: Lucerna ventosa, Caparra, Adania.

 

  VI.

  Idola et simulachra que tunc in Hyspania invenit penitus destruxit, preter ydolum quod est in terra Alandalup, que vocatur Salamcadis. Cadis dicitur locus proprie in quo est Salam, quod lingua arabica Deus dicitur. Tradunt Sarraceni quod Mahumet, quem ipsi colunt, ydolum istud, dum adhuc viveret, in nomine suo fabricavit et demonum legionem arte sua magica in eo inclusit et signavit, que etiam tanta fortitudine ydolum illud optineret quod a nullo unquam frangi potuisset. Quotiens enim aliquis Christianus ad illud appropinquabat, periclitabatur ilico. Cum vero aliquis Sarracenorum causa orandi vel deprecandi Mahumet accessisset, incolumis recedebat. Super quod si avis forte resedisset, mortem incurrebat. Est igitur in maris margine lapis antiquus opere sarracenico subtiliter exsculptus super terram situs, inferius latus et quadratus, superius vero altissime erectus quantum solet avis in sublime volare, super quam statuta est imago illa de auricalco optimo in similitudinem hominis effigiata, super pedes suos erecta, faciem suam tenens versus meridiem, et manu dextera tenens clavem ingentem: que scilicet clavis, ut ipsi Sarraceni asserunt, de manu eius cadet anno quo rex futu [fol. 31r]rus in Gallia natus fuerit qui totam terram Hyspanie christianis legibus in novissimis temporibus subiugabit. Mox ut viderint clavem lapsam, gazis suis in terra reconditis omnes fugient. Ex auro quod Karolo reges et principes Hyspanie dederunt beati Iacobi basilicam tunc per tres annos in illis horis commorans augmentavit, antistitem et canonicos secundum beati Ysidori episcopi et confessoris regulam in ea instituit, eamque libris et palliis atque campanis vel ceteris ornatibus decenter ornavit. De residuo vero auro argentoque immenso quod de Hyspania attulit, regressus inde multas ecclesias fabricavit: ecclesiam scilicet beate virginis Marie que est Aquigrani, et basilicam sancti Iacobi in eadem villa, et ecclesiam que est apud Biterrensium urbem, aliamque in honore eius dem apostoli apud Tolosam, et illam que est in Guasconia inter urbem que vulgo dicitur Axa et sanctum Iohannem Sordue via iacobitana, et ecclesiam sancti Iacobi que [est] apud urbem Parisius inter Sequanam et montem Martirum, et ecclesias atque abbatias quas per orbem sibi sub ditum construxit plurimas.

 

  VII.

  Reverso demum in Galliam Karolo quidam rex affricus nomine Aigolandus cum suo exercitu terram Hyspanie sibi subiugavit interfectis in numeris eiectisque de oppidis et urbibus christianis custodibus, quos ad custodiendam terram Karolus reliquerat. His auditis Karolus cum innumero exercitu rursum proficiscitur in Hyspaniam, fuitque cum eo dux exercituum Milo de Angulariis. Sed nunc nobis silendum non est quam grande quam manifestum exemplum tunc nobis Dominus ostendere sit dignatus, super his qui mortuorum elemosinas ad erogandum pauperibus sibi commissas iniuste retinent. Nam cum apud Baionam civitatem Basclorum Karoli exercitus castra metatus esset, miles quidam nomine Romaricus valde eger et morti iam proximus, accepta penitentia et eucharistia a sacerdote, cuidam consanguineo suo precepit ut equum quem habebat venderet pretiumque clericis et egenis erogaret. Quo mortuo consanguineus ille suus cupiditatis stimulo tactus centum solidos equum vendidit pretiumque illius in cibo et potu aliisque sibi necessariis velociter expendit. Sed quia iniqua gerentibus divini iudicii vindicta solet aliquando esse proxima, transactis triginta diebus apparuit ei nocte per visum mortuus dicens: Quoniam ea que habebam pro salute anime mee ad dandum pauperibus tibi commisi, scias omnia peccata mea a Domino fuisse dimissa. Sed quia iniuste elemosinam meam retinuisti, noveris  [fol. 31v] in tartareis penis moram [me]fecisse. Te autem in eodem loco penali, unde egressus sum, scias crastina die futurum et me in requiem iturum. His dictis mortuus disparuit vivusque tremefactus evigilavit. Qui cum summo mane narraret omnibus cuncta que audierat et totus exercitus de tanta visione inter se loqueretur, affuerunt subito clamores in aere super miserum illum, quasi rugitus leonum, luporum, aliarumque ferarum, statimque de medio circumstantium a demonibus ipsis ululantibus vivus rapitur. Quid plura? Queritur quatuor diebus per montes et valles ab equitibus et peditibus et nusquam invenitur. Denique cum post .xii. dies exercitus noster per deserta terre Navarrorum querens perditum illum peragrasset, repertum est corpus illius exanimatum et dilaceratum in cuiusdam rupis fastigio, cuius ascensus tribus leugis ex tendebatur supra mare, distans a prefata urbe quatuor dierum itinere. Demones siquidem ibidem miseri corpus abiecerant animamque, ut creditur, ad Tartara rapuerant. Quapropter sciant omnes qui mortuorum elemosinas sibi ad dispertiendum commissas fraudulenter detinuerint sese propter hoc a districto iudice Deo puniendos.

 

  VIII.

  Postea vero Karolus magnificus rex et Milo dux cum suis exercitibus ceperunt Aigolandum per Hyspaniam querere inveneruntque tandem illum in terra que dicitur Campis, super flumen quod vocatur Ceia, in pratis scilicet in ameno et plano loco ubi postea beatorum martirum Facundi et Primitivi basilica grandis et decora iussu et auxilio Karoli noscitur fabricata, in qua et eorumdem martirum corpora requiescunt, et est monachorum congregatio ibi constituta. Appropinquantibus autem Karoli exercitibus mandavit Aigolandus Karolo opinionem preli andi secundum velle suum: vel .xx. scilicet contra .xx., vel .xl. contra totidem, vel .c. adversus .c., vel mille adversus mille, vel uno contra unum, vel duobus contra duos decertantibus. Interea missi sunt a Karolo .c. ex suis contra .c. Aigolandi milites et interfecti sunt Sarraceni. Deinde misit Aigolandus ducentos contra ducentos Karoli milites et statim interfecti sunt Mauri. Item misit Aigolandus duo milia contra .ii. milia, e quibus alia pars occisa est, alia terga vertit. Tertia vero die iecit sortes Aigolandus secreto, in quibus agnovit Karoli detrimentum. Et mandavit ei ut ad pugnam plenariam contra eum die sequenti veniret, quod ab utraque parte concessum est. Tunc astiterunt quidam ex Christianis qui sero ante diem belli arma sua bellica studiose preparantes hastas suas in terra [fol. 32r] infixerunt erectas ante castra, scilicet in pratis iuxta prefatum fluvium; quas summo mane corticibus et frondibus invenerunt vestitas: hii scilicet qui in acie proxima palmam martirii pro fide Christi erant accepturi. Ultra quam dici fas est ammirantes tantum que miraculum divine gratie ascribentes absciderunt hastas prope terram, quarum radices que in terra remanserunt ex se postea magna generave runt nemora, que adhuc in eodem loco apparent. Erant autem multe ex hastis fraxinee. Die igitur sequenti commissa est contra hostes pugna, in qua Christianorum occisa sunt .xl. milia, et dux Milo Rolandi genitor ibidem palmam martirii adeptus est, cum his quorum haste, ut dictum est, fronduerant; sed et Karoli equus in eadem pugna interemptus est. Tunc Karolus constanter permanens cum duobus milibus christianorum peditum et ipse pedes, cum se inter innumera hostium milia cerneret circumvallatum, evaginavit gladium suum et multos Sarracenorum trucidavit. Die vero advesperascente tam Christiani quam Sarraceni in castra revertuntur. Altera die venerunt de finibus Italie quatuor duces in auxilium Karoli cum quatuor milibus virorum bellatorum. Quod ut Aigolandus agnovit, in fugam versus in Legionensium fines secessit, et Karolus interim in Galliam remeavit.

 

  IX

  In prefata acie fas est intelligi salutem pro Christo certantium. Sicut enim Karoli milites pugnaturi ante bellum arma sua preparaverunt, sic et nos arma nostra, id est bonas virtutes, contra vitia pugnaturi parare debemus. Quisquis enim vel fidem contra hereticam pravitatem, vel karitatem contra odium, vel largitatem contra avaritiam, vel humilitatem contra superbiam, vel castitatem contra libidinem, vel orationem continuam contra demoniacam temptationem, vel paupertatem contra felicitatem, vel perseverantiam contra instabilitatem, vel silentium contra iurgia, vel obedientiam contra carnalem animum ponit: hasta eius florida erit et in celesti regno victoris anima coronabitur qui legitime contra vitia decertaverit in terra. Non coronabitur, inquit, nisi qui legitime certa verit. Et sicut Karoli pugnatores pro Christi fide obierunt in bello, sic et nos mori debemus vitiis et vivere virtutibus sanctis in mundo, quatinus palmam de triumpho floridam habere mereamur in celesti regno.

 

  X.

  Inde Aigolandus adunavit sibi gentes innumeras: Sarracenos, Mauros, Moabitas, Persas, Teremphinum regem Arabum, Burrahel [fol. 32v]lum regem Alexandrie, Mutium regem Burgie, Hospinum regem Acie, Faturium regem Barbarie, Alis regem Maroch, Aphinorgium regem Maiorice, Mautionem regem Meque, Ebraum regem Sibilie, Altumaiorem regem Cordube; et venit Agennum usque ad civitatem gasconiam et cepit eam. Deinde mandavit Karolo ut veniret ad se pacifice cum parva militum turma promittens ei aurum et argentum ceterisque gazis .xx. equos one ratos, si imperiis suis tantum subiaceret. Idcirco hoc dicebat, quia agnoscere eum volebat, ut postea eum in bello occidere potuisset. Sed Karolus hoc animadvertens cum duobus milibus fortium usque ad quatuor milaria prope Agennum urbem venit et ibi dimisit illos occulte et venit cum sexaginta tantum militibus usque ad montem qui est prope urbem, unde potest civitas videri. Ibique dimisit illos et mutatis suis vestibus optimis, sine lancea, retro supra dorsum clypeo transverso, ut mos nuntiorum tempore belli est, cum solo milite venit ad urbem. Ilico quidam ab urbe egressi venerunt ad illos sciscitantes quid quererent. Nuntii sumus, inquiunt, Karoli magni regis missi ad Aigolandum regem vestrum. At illi duxerunt illos in urbem ante Aigolandum. Qui dixerunt ei: Karolus misit nos ad te, quia ipse venit, ut imperasti, cum .xl. militibus et vult tibi militare et effici tuus, si vis illi dare quod pollicitus es. Idcirco veni ad eum cum .xl. de tuis similiter pacifice et loquere ei. Tunc armavit se Aigolandus et dixit eis ut redirent ad Karolum et dicerent ei ut expectarent eum. Nondum putabat Aigolandus illum esse Karolum qui sibi loquebatur; Karolus vero tunc eum cognovit et exploravit urbem qua parte erat ad capiendum facilior, et vidit reges qui erant in ea, et rediit ad milites quos retro reliquerat, cum quibus rediit usque ad duo milia. Aigolandus quidem citius est insecutus illos cum .vii. milibus militum volens perimere illos et Karolum, sed ipsi animadvertentes fugere ceperunt. Deinde Karolus rediens in Galliam coadunatis sibi exercitibus multis venit ad urbem Agennum et obsedit eam et sedit circa eam sex mensium spatio. Septimo vero mense aptatis iuxta murum petrariis et mangarellis et troiis et arietibus ceterisque artificiis ad capienda castella, nocte quadam Aigolandus cum regibus et maioribus suis per latrinas exiens fraudulenter fugit et fluvium Garonam, qui fluit iuxta urbem, transmeantes a Karoli manibus evaserunt. Die vero sequenti Karolus urbem magno triumpho intravit. Tunc quidam ex Sarracenis gladio [fol. 33r] occisi sunt, quidam per Garonam cum magno impetu evaserunt; decem tamen milia Sarracenorum perempta sunt.

 

  XI.

  Inde Aigolandus venit Sanctonas, qui tunc Sarracenorum subiacebat imperiis, et ibi cum suis commoratus est. Karolus vero subsecutus est illum et mandavit illi ut redderet urbem. Ipse vero noluit reddere sed exilivit ad bellum contra eum tali convenientia, ut illius esset urbs qui vinceret alium. Sero vero ante diem belli castris et aciebus et turmis preparatis in pratis, scilicet que sunt inter castrum quod dicitur Talaburghus et urbem iuxta fluvium qui est Charanta, infixerunt Christiani hastas suas erectas in terra ante castra. Crastina vero die easdem hastas suas corticibus et frondibus decoratas invenerunt: hi scilicet qui in bello presenti accepturi erant martirii palmam pro Christi nomine. Qui etiam tanto miraculo gavisi abscisis hastis suis de terra insimul coadunati primitus in bello ferierunt et multos Sarracenos occiderunt, sed tandem martirio coronantur. Erat enim illorum exercitus quatuor milium; et equus etiam Karoli ibi occiditur. Karolus vero oppressus fortitudine equorum

paganorum resumptis viribus suis cum exercitibus pedes interfecit multos illorum. At illi bellum non valentes ferre, fatigati ex illis quos occiderant, fugerunt in urbem. Karolus vero insecutus illos obsedit urbem et circuivit muros eius, preter illum qui erat contra fluvium. Demum sequenti nocte Aigolandus cum suis exercitibus aufugere per fluvium cepit. Karolus vero hoc animadvertens insecutus est illos et occidit regem Arabie et regem Burgie et multos paganos circa quatuor milia.

 

  XII.

  Iterum Aigolandus transivit cum exercitu portus Cisereos et venit usque Pampilonam, et inde mandavit domno nostro regi Karolo quod ibi expectaret eum causa bellandi. Quo audito Karolus cum summa celeritate omnes exercitus suos ex omnibus regni sui finibus convenire precepit mandavitque per totam Franciam ut omnes servi qui sub iugoduro et malis exactionibus pravorum dominorum religati tenebantur soluti a servitute proprii capitis et venditione deposita cum omni sua progenie presenti et ventura semper liberi permanerent; precepitque ne alicui barbare genti Franci amplius deservirent: illi scilicet qui cum eo in Hyspaniam ad gentem perfidam debellandam pergerent. Omnes etiam quos in ergastulis vinctos repperit absolvit et qui pauperiores erant hos ditavit, nudos vestivit, inter se discordes pacificavit, expulsos ab hereditatibus propriis honoribus restituit, omnes armis doctos et scutigeros militari habitu decen[fol. 33v]ter ornavit et quos ab amore suo merita illorum separaverant Dei dilectione compunctus in gratiam suam revocavit. Amicos et inimicos, domesticos et barbaros, ad proficiscendum in Hys paniam sibi sociavit; et ego Tulpinus Remorum archiepiscopus dominica auctoritate et absolutione atque benedictione, quantum a Domino mihi concessum erat, eosdem a peccatorum vinculis relaxabam.

 

  XIII.

  Coadunatis igitur .c. triginta quatuor milibus virorum bellatorum profectus est in Hyspaniam contra Aigolandum. Hec sunt nomina principum pugnatorum qui fuerunt cum domno rege nostro Karolo: Ego Tulpinus Remensium archiepiscopus, qui dignis monitis fidelem Christi populum ad preliandum animabam ipsosque Sarracenos armis propriis sepius expugnabam; Rodlandus dux exercituum, comes cenomannicus et princeps Blavii, nepos Karoli, filius ducis Milonis de Angulariis natus ex Berta sorore Karoli, cum quatuor milibus virorum fortium; Oliverius dux secundus exercituum, miles acerrimus, bello doctissimus, brachio et mucrone potentissimus, filius Raineri comitis, comes scilicet gebennensis, cum tribus milibus bellatorum; Estultus comes linensis, filius Odonis comitis, cum tribus milibus militum; Arastagnus rex Britagnorum, cum .vii. milibus virorum fortissimorum; Engelenus dux Aquitanie, cum tribus milibus pugnatorum. Isti omnes docti erant omnibus armis, necnon arcubus et sagittis. Hic vero Engelerus, natione gasconicus, dux urbis Aquitanie fuit, que scilicet urbs sita est inter Limovicas et Bituricas et Pictavis quam etiam Cesar Augustus primum in illis horis fundavit et Aquitaniam nominavit, cui predictas Bituricas et Lemovicas Pictavimque et Sanctonas atque Engolismam cum provinciis suis subiugavit, unde et tota patria illa vocata est Aquitania. Hec vero civitas post Engeleri mortem viduata duce suo versata est in vastitatem, eo quod omnes cives illius in Runciavalle gladio perierint, nec ab aliis ulterius habitari vel excoli valuit. Gaiferius quoque rex Burdegalensium cum tribus milibus bellatorum cum Karolo in Hyspaniam profectus est. Galerus; Gerinus; Salomon socius Estulti; Balduinus frater Rodlandi; Gandeboldus rex Frisie, cum .vii. milibus hominum; Hoellus comes nammetensis, cum duobus milibus; Arnaldus de Berlanda, cum duobus milibus; Naaman dux Baioarie, cum .x. milibus; Ogerius rex Dacie, cum .x. milibus pugnatorum, de quo usque in hodiernum diem vulgo canitur quod innumera fecerit mirabilia. Lambertus princeps bituricensis venit cum duobus milibus virorum. San[fol. 34r]son dux burgundionensis, cum .x. milibus bellatorum; Constantinus prefectus romanus, cum .xx. milibus virorum; Reinaldus de Albaspina; Gualterus de Turmis; Guielinus; Guarinus Lotharingie dux, cum quatuor milibus militum; Bego etiam, et Albericus Burgundio; Berardus de Nublis; Wirnardus; Esturmitus; Teodericus ; Berengarius; Haito; Guanilo, qui postea proditor extitit. Et erant in proprio Karoli exercitu .xl. militum milia et peditum non erat numerus. Isti qui numerati et nominati sunt excepto Guanilone Christi sunt athlethe et proceres; isti sunt incliti bellatores fidem Christianitatis in mundo propalantes, cum quibus domnus noster Karolus rex Francorum et imperator Romanorum Hyspaniam subegit auxiliante Domino ad laudem et gloriam nominis sui. Tunc omnes copie exercituum congregate sunt in landis, ut dicitur, burdegalensibus totamque terram illam cooperi ebant in longum et latum itinere duorum dierum. Spatio miliarium .xii. in longitudinem audiebatur fremitus et sonitus illorum. Itaque Arnaldus de Bellanda prior transiit portus Cisereos et venit Pampiloniam, quem secutus comes Estultus est cum suo exercitu. Deinde venit Arastagnus rex et Engelerus dux cum suis exercitibus simul. Postea venit Gandeboldus rex Frisie cum suis militibus. Deinde Ogerius rex Danorum cum suis et Constantinus prefectus cum suo venit exercitu. Novissime vero venit Karolus imperator cum reliquis exercitibus, et cooperierunt totam terram a flumine Rune usque ad montem qui distat ab urbe tribus leugis via iacobitana. Octo diebus moram fecerunt in transitu montium.

 

  XIV.

  Interea mandavit Karolus Aigolando, qui erat in urbe, ut urbem ei redderet, quam reedificaverat et rursum munierat, sin autem exiret contra eum ad bellum. Videns igitur Aigolandus quia civitatem tenere [non] posset elegit potius contra Karolum ad bellandum exire quam in urbe turpiter morari. Mandavit itaque Karolo ut daret illi indutias quousque omnis exercitus egrederetur ab urbe et ad bellum prepararetur, et cum ore ad os loqui liceret. Desiderabat enim Aigolandus videre imperatorem.

 

  XV.

  Itaque datis inter se trebis egressus est Aigolandus ab urbe cum suis exercitibus et dimissis illis iuxta urbem venit cum .lx. e maioribus suis ante tribunal Karoli. Qui cum suis exercitibus ab urbe uno miliario distabat et erat exercitus Aygolandi et exercitus Karoli in quodam plano loco et optimo qui est iuxta urbem habens in longitudinem et latitudinem .vi. miliaria; via iacobitana dividebat utrumque exercitum. Tunc [fol. 34v] dixit Karolus Aygolando: Tu es Aigolandus, qui terram meam fraudulenter abstulisti? Tellurem hyspanicam et gasconicam brachio invincibili potentie Dei adquisivi, christianis legibus insignivi omnesque reges eius meo imperio subiugavi. Tu autem Dei Christianos me ad Galliam remeante peremisti, meas urbes et mea castella destruxisti, totamque terram igne et gladio vastasti. Unde multum conqueror in presenti. Mox ut Aigolandus agnovit loquelam suam arabicam quam Karolus loquebatur, miratus est multum et gavisus. Didicerat enim

Karolus linguam sarracenam apud Toletum, in qua, cum esset iuvenis, aliquanto tempore commoratus est. Tunc Aigolandus ait Karolo: Ob secro, inquit, mihi tantum dicas cur terram que iure hereditario tibi non contigerit, aut pater tuus aut avus aut abavus aut attavus non possedit, a nostra gente abstulisti? Ideo, inquit Karolus, quia dominus noster Ihesus Christus, creator celi et terre, gentem scilicet nostram christianam pre omnibus gentibus elegit et super omnes gentes totius mundi dominari instituit; tuam gentem sarracenicam legi nostre, in quantum potui, converti. Valde indignum est, inquit Aigolandus, ut gens nostra tue genti subiaceat, cum lex nostra magis quam vestra valeat. Nos habemus Mahumeth, qui Dei nuntius fuit nobis a Deo missus, cuius precepta tenemus. Immo Deos omnipotentes habemus, qui iussu Mahumeth nobis manifestant futura, quos colimus, per quos vivimus et regnamus. Aigolande, inquit Karolus, in hoc erras, et nos Dei mandata tenemus: vos vani hominis precepta vana tenetis. Nos Deum patrem et filium et spiritum sanctum credimus et adoramus: vos diabolum in simulachris suis et creditis et adoratis. Anime nostre per fidem quam tenemus post mortem ad Paradysum et ad vitam perhennem tendunt: vestre autem ad orcum proficiscuntur. Unde patet quod lex nostra magis valet quam vestra. Quapropter aut baptisimum accipe tu et gens tua, et vive, aut veni in bellum contra me, ut male moriaris. Absit a me, ait Aigolandus, ut baptismum accipiam et Mahumeth deum meum omnipotentem ab negem, sed pugnabo ego et gens mea contra te et gentem tuam tali pacto, quod si lex nostra magis Deo placita est quam vestra, vos convincatis, et sit usque in ultimum victis obprobrium, invictis autem laus et exultatio in sempiternum. Insuper et gens mea si vincitur, ego baptismum accipiam, si vivere possum. Quod ex utraque parte conceditur. Statim eliguntur .xx. milites contra .xx. ex Sarracenis in campo belli et tali pacto ceperunt bellare. Quid plura? Ilico interfecti sunt omnes Sarraceni. Inde [fol. 35r] mittuntur .lx. contra .lx. et vincuntur Sarraceni. Rursum mittuntur .c. contra .c. et occiduntur omnes Sarraceni. Inde mittuntur iterum .c. contra .c. et statim fugientes retro Christiani interficiuntur, ideo quod mori timentes fugerunt. Hi vero tipum gerunt certantium pro Christo fidelium. Quia qui pro Dei fide volunt pugnare nullo modo debent retro abire. Et sicut illi occiduntur quia retro fugerunt, sic Christi fideles qui debent contra vitia fortiter pugnare, si retroreversi fuerint, in vitiis turpiter moriuntur; sed qui bene contra vitia pugnant, hi inimicos, id est demones, facile occidunt. Non coronabitur, inquit apostolus, nisi qui legitime certaverit. Inde mittuntur ducenti contra ducentos et interficiuntur omnes Sarraceni. Deinde mille contra mille et occiduntur omnes Sarraceni. Tunc data ex utraque parte treba venit Aigolandus ad loquendum Karolo, affirmans legem Christianorum meliorem esse quam Sarracenorum. Et policitus est Karolo quod die crastina baptismum ipse et gens sua reciperet. Itaque rediit ad gentem suam et dixit regibus et maioribus suis se velle baptismum recipere, et precepit cunctis gentibus suis ut baptizarentur. Quod alii concesserunt, alii rennuerunt.

 

  XVI.

  Crastina vero die circa horam tertiam treba data eundi et redeundi venit causa baptizandi Aigolandus ad Karolum. Mox ut vidit Karolum ad mensam prandentem et mensas multas circa eum paratas discum bentesque quosdam canonicali habitu albis indutos, quosdam clericali habitu tectos, diversosque diversa veste indutos, interrogavit Karolum de unoquoque ordine cuiusmodi gens erat. Cui Karolus: Illi, inquit, quos vides birris unius coloris indutos episcopi et sacerdotes nostre legis sunt, qui legis precepta exponunt et a peccatis absolvunt et benedictionem dominicam nobis tribuunt. Quos habitu tetro vides monachi et abbates illi sanctiores sunt, qui dominicam maiestatem semper pro nobis implorare non cessant. Quos habitu candido vides, canonici regulares dicuntur, qui meliorum sanctorum tenent sectam et pro nobis Deum implorant missasque et matutinas et horas dominicas decantant. Interea videns Aigolandus .xiii. pauperes in quadam parte misero habitu indutos, ad terram residentes, sine mensa et sine linteaminibus comedentes, parco potu et cibo utentes, interrogavit cuiusmodi homines essent. At ipse Karolus ait: Hec est gens Dei, nuntii domini nostri Ihesu Christi, quos sub numero .xii. apostolorum Domini per unumquemque [diem] ex more pascimus. Tunc Aigolandus respondit: [fol. 35v] Hi qui circa te resident felices sunt et tui sunt, et feliciter comedunt et bibunt et induuntur. Illi vero quos Dei tui omnino esse dicis et nuntios eius asseris, cur fame pereunt, et male vestiuntur, et longe a te proiciuntur, etiam turpiter tractantur? Male Domino suo servit qui sic turpiter eius nuntios recipit. Magnam verecundiam Domino suo facit qui eius famulis ita servit. Legem tuam, quam dicebas esse bonam, nunc ostendis esse falsam; et accepta ab eo licentia rediit ad suos et baptizari renuens mandavit ei die crastina bellum. Tunc intelligens Karolus quod propter pauperes quos male vidit tractari renuit Aigolandus baptizari, omnes pauperes quos in exercitu invenit diligenter procuravit et optime induit, cibum et potum honorifice ex more tribuit. Hinc animadvertendum est quam magnam culpam Christianus quilibet qui Christi pauperibus studiose adquirit non servit. Si Karolus regem baptizandum et gentem suam perdidit, eo quod pauperes male tractavit, quid erit de illis in extremi examinis die qui male hic pauperes tractaverint? Quomodo audient vocem dominicam dicentem: Discedite a me, maligni. Ite in ignem eternum, quia esurivi et non dedistis mihi manducare, et cetera. Considerandum est quia lex Domini et fides eius in Christianis parum valet nisi adimpleatur operibus, affirmante apostolo qui ait: Sicut corpus mortuum est sine anima, ita fides sine operibus bonis in semetipsa. Sicut paganus baptismum respuit, idcirco quia baptismi in Karolo opera non videt recta, sic timeo ne fidem baptismi in nobis Dominus repudiet in die iudicii si baptismi opera non invenerit.

 

  XVII.

  Omnes igitur ex utraque parte armati venerunt in campum belli causa pugnandi, et erat exercitus [Karoli] .c. triginta quatuor milia et exercitus Aigolandi .c. milibus. Christiani quatuor fecerunt turmas et Sarraceni quinque, quarum prima, que ad bellandum primitus accessit, statim victa fuit. Deinde secunda turma Sarracenorum accessit, que nichilominus mox cesa fugit. At ubi Sarraceni suos ita vinci et fugere conspexerunt, omnes simul coadunantur et Aigolandus in medio illorum astitit. Quod Christiani cum vidissent, ilico circumcinxerunt hostes undique. Ex unaparte obsedit eos Arnaldus de Bellanda cum suo exercitu, ex alia Estultus cum suis, ex alia Arastagnus cum sua militia. Itemque ex alia Gande boldus rex Frisie cum suis, et ex alia, que ad erumpendum hostibus aptior erat, imperator Karolus cum innumeris suorum copiis eos obsedit. Tunc Arnaldus de Bellanda cum suo exercitu irruit subito [fol. 36r] super eos accicidit et trucidavit omnes quos ad dexteram vel levam offendit, quousque pervenit ad Aigolandum, qui in medio hostium erat, et sicut vir fortis illum gladio suo peremit. Statimque factus est ingens clamor omnium, et irruerunt ex omni parte Christiani super Sarracenos et occiderunt universos. Itaque tanta facta est ibi paganorum confusio et occisio ut nullus eorum evaderet, nisi tantum rex Sibilie et Altumaior Cordube, qui cum paucis Sarracenis aufugerunt. Ipso die tanta sanguinis facta est effusio quod victores usque ad bases in sanguine natabant. Sarraceni vero omnes qui in urbe inventi sunt in ore gladii trucidati sunt.

 

  XVIII.

  Ecce quia Karolus contra Aigolandum decertavit pro pacto fidei christiane, occidit illum. Quapropter patet quia christiana lex omnibus ritibus et legibus totius mundi excellit. O Christiane, si fidem bene tenueris corde et in operibus, quantum poteris, adimpleveris, veraciter super angelos cum capite tuo Christo, cuius membrum es, sublimatus eris. Si vis ascendere, firmiter crede, quia omnia sunt possibilia credenti, dicit Dominus. Tunc Karolus coadunatis sibi exercitibus suis gavisus est de tanto triumpho, et venit usque ad pontem Arge via iacobitana, ubi hospitatus est.

 

  XIX.

  Tunc quidam Christiani gazarum cupidi mortuorum nocte illa retro redierunt Karolo ignorante in campum belli, quo mortui iacebant, et auro et argento diversisque gazis honustati ad Karolum redire ceperunt. Ilico Altumaior Cordube rex, qui erat absconditus inter montes cum aliis Sarracenis qui de bello fugerant, peremit omnes illos,nec unus quidem superfuit ex illis. Et erat numerus illorum qui interfecti fuerant circiter mille. Hi vero tipum gerunt certantium pro Christo, quia sicut illi, postquam inimicos suos devicerunt, ad mortuos cupiditatis causa redie runt et interfecti sunt ab inimicis, sic fideles quique qui vitia sua decerta verint ac penitentiam acceperint ad mortuos, id est ad vitia, iterum redire non debent, ne forte ab inimicis, id est demonibus, interficiantur. Sicut enim illi qui ad aliena spolia revertentes presentem vitam perdiderunt et nece turpi perierunt, sic religiosi quique qui seculum dimiserunt et ad terrena negotia inflectuntur vitam celestem perdunt et mortem perpetuam amplectuntur.

 

  XX.

  Altera vero die nuntiatum est Karolo quod apud montem Garzin princeps quidam Furre nomine Navarrorum volebat bellare contra eum. Adveniente [fol. 36v] autem Karolo ad montem Garzin disposuit venire princeps ille ad bellum contra eum die sequenti. Karolus vero sero antequam bellum esset rogavit Dominum ut ostenderet ei qui morituri erant de suis in bello. Die autem crastina armatis Karoli exercitibus apparuit rubeus sanguis dominice crucis in humeris moriturorum super loricas. Quos ut vidit Karolus mox retrusit illos in oratorio suo,

ne morerentur in bello. Quam incomprehensibilia sunt iudicia Dei et investigabiles vie eius! Quid plura? Peracto bello et perempto Furre tantum cum tribus milibus Navarrorum et Sarracenorum, quos in custodia retruserat Karolus repperit exanimatos; et erat numerus illorum circiter .c.l. O Christi pugnatorum sanctissima caterva! quam si gladius persecutionis non abstulit, palmam tamen Christi martirii non amisit. Tunc Karolus cepit castrum montis Garzini in suum totamque terram Navarrorum. Statimque nuntiatum est Karolo quod apud Nageram gygas quidam Ferracutus nomine de genere Goliath advenerat de horis Syrie, quem cum .c.xx. milibus Turcorum Babylonis ammiraldus ad bellum contra Karolum regem miserat. Hic vero lanceam aut sagittam non timebat; vim .xl. fortium hominum possidebat. Quapropter Karolus Nageram ilico adiit. Mox ut eius adventum Ferracutus agnovit, egressus ab urbe singulare certamen, scilicet unum militem contra unum, petiit. Tunc mittitur ei a Karolo Ogerius Danus, quem mox ut solum gygas in campo aspexit, suaviter iuxta illum vadit et ilico cum brachio dextro eum amplexatus est cum omnibus armis suis et deportavit illum cunctis videntibus in podium suum leviter quasi esset una mitissima ovis. Erat enim statura eius quasi cubitis .xii. et facies eius longa quasi cubiti unius et nasus unius palmi mensurati et brachia et crura eius quatuor cubitorum et digiti trium palmorum. Deinde misit ad eum causa pugnandi Rainaldum de Bellaspina, et detulit eum solo brachio ilico in carcerem oppidi sui. Deinde mittitur Constantinus rex romanus et Oellus comes, et ipsos simul unum ad dexteram, alterum ad levam, in carcerem retrusit. Deinde mittuntur .xx. pugnatores duo scilicet insimul separatim, et illos similiter carceri mancipavit. His itaque inspectis Karolus cunctis insuper ammirantibus neminem postea ausus est mittere ad expugnandum eum. Rothlandus tamen vix impetrata a rege licentia accessit ad gygantem bellaturus. At ipse gygas ilico rapuit eum sola manu dextra et misit eum ante se super equum [fol. 37r] suum. Cumque illum portaret versus oppidum, Rothlandus resumptis viribus suis in Domino confisus arripuit eum per mentum et statim evertit illum super equum retro et ceciderunt ambo simul de equo prostrati solo. Statim elevantur a terra ambo pariter et ascenderunt equos. Ilico Rothlandus spata propria evaginata gygantem occidere putans equum eius solo ictu per medium trucidavit. Cumque Ferracutus pedes esset spatamque suam in manu teneret et ei minas inferret, Rothlandus spata sua in brachio quo spatam suam gygas tenebat illum percussit, et minime eum lesit, sed spatam eius a manu excussit. Tunc Ferracutus gladio amisso percutere putans pugno clauso Rothlandum eius equum in fronte percussit, et statim equus obiit. Deinde sine gladiis pedites usque ad nonam pugnis et lapidibus debellaverunt. Die vero advesperascente impetravit trebas Ferracutus a Rothlando usque in crastinum. Tunc disposuerunt inter se quod die crastina in bello sine equis et lanceis ambo convenirent, et concessa pugna ex utraque parte unusquisque ad proprium remeavit hospitium.

 

  XXI.

  Crastina vero die summo diluculo separatim venerunt pedites in campo belli, sicut dispositum erat. Ferracutus tamen secum detulit spatam sed non ei valuit, quia Rothlandus baculum quendam retortum et longum secum habuit, cum quo eum tota die percussit et minime lesit; percussit et eum pugnis et magnis rotundisque lapidibus, qui in campo habundanter erant, usque ad meridiem illo sepe consentiente et eum nullomodo ledere potuit. Tunc impetratis trebis a Rothlando, Ferracutus somno pregra vatus dormire cepit. Rothlandus vero, ut erat iuvenis alacer, misit lapidem ad caput eius, ut libentius dormiret. Nullus enim Christianorum illum tunc occidere audebat nec ipse Rothlandus, quia talis erat inter eos institutio quod, si Christianus pagano vel paganus Christiano daret trebam, nullus ei iniuriam faceret, et si aliquis concessam trebam ante diffidentiam infringeret statim interficeretur. Ferracutus namque, postquam satis dormivit, evigilavit, et sedit iuxta eum Rothlandus et cepit eum interrogare qualiter ita fortissimus esset, quia aut gladium aut baculum aut lapidem non timeret. Vulnerari, inquit gygas, non possum nisi per umbilicum. Loquebatur ipse lingua hyspanica, quam Rothlandus satis intelligere poterat. Tunc gygas cepit inspicere Rothlandum et interrogavit eum dicens: Tu autem, quomodo vocaris? Rothlandus, inquit, vocor. Cuius generis, inquit gygas, es, qui tam fortiter me impugnas? Francorum, inquit, genere oriun[fol. 37v]dus sum. At Ferracutus ait: Cuius legis sunt Franci? Et Rothlandus: Christiane legis Dei gratia sumus et Christi imperiis subiacemus et pro eius fide in quantum possumus decertamus. Tunc paganus audito Christi nomine ait: Quis est Christus filius Dei in quem tu credis? Et Rothlandus: Ille qui ex virgine nascitur, crucem patitur, sepulchro sepelitur, et ab inferis regreditur. Tunc Ferracutus: Nos credimus, inquit, quia creator celi et terre unus est Deus, nec filium habuit nec patrem. Sed sicut a nullo generatus est, ita neminem genuit. Ergo unus Deus est, nec trinus. Verum, inquit Rothlandus, dicis, sed cum dicis quia trinus non est a fide claudicas. Si credis in patrem, crede in filio et spiritu sancto. Ipse enim pater est, filius est, spiritus est: unus permanens in tribus personis. Si patrem, inquit Ferracutus, dicis esse Deum, filium Deum, spiritum sanctum Deum, ergo tres Dii sunt, quod absit, non unus Deus. Nequaquam, inquit Rothlandus, sed unum Deum trinum tibi predico, et unus est et trinus est. Tote tres persone coeterne sunt sibi et coequales. Qualis pater, talis filius, talis spiritus sanctus. Tali igitur pacto, inquit Ferracutus, tecum pugnabo, quod si vera est fides quam asseris, ego victus sim, et si mendax est, quod tu victus sis, et sit genti victe obprobrium, victori autem laus et decus in evum. Fiat, inquit Rothlandus. Itaque bellum ab utroque corroboratur, et ilico Rothlandus paganum agreditur. Tunc Ferracutus eiecit ictum super Rothlandum spata sua, sed ipse Rothlandus saltavit ad levam et excepit ictum baculo suo. Preterea absciso baculo Rothlandi irruit super eum ipse gygas et illum arripiens leviter trucidavit subtus se ad terram. Statim cognovit Rothlandus quod nullomodo evadere posset ab eo, et vocavit in auxilium beate virginis Marie filium, et erexit se Deo donante aliquantulum, et revolvit eum sub tus se, et misit manum suam ad mucronem eius, et punxit parumper eius umbilicum, et evasit ab eo. Tunc excelsa voce cepit Deum suum vocare gygas dicens: Mahumeth, Mahumeth, Deus meus, succurre mihi, quia iam morior! Et statim ad hanc vocem occurrentes Sarraceni rapuerunt eum portantes manibus suis versus oppidum. Rothlandus vero iam ad suos incolumis redierat, et statim Christiani una cum Sarracenis qui Ferracutum deferebant, in oppidum, quod erat super urbem, ingenti impetu ingrediuntur, sicque gygante perempto et castrum rapitur et pugnatores a carcere eripiuntur.

 

  XXII.

  Post exiguum vero tempus relatum est imperatori nostro quod apud Cordubam Ebrahum rex Sibilie et Altumaior, qui de bello fugerant Pampilonie, eum expectabant causa bellandi et venerant eis in auxilium viri bellatores de .vii. urbibus: Sibilia scilicet, Granada, Desentina, Denia, Ubeda, Abula, Baecia. Tunc [fol. 38r] disposuit Karolus ire ad bellum contra illos. Cum itaque Cordubam cum exercitibus suis appropinquaret, exierunt reges prefati contra eum armati longe ab urbe tribus miliaribus, et erant Sarraceni circiter .x. milia, nostri vero circiter .vi. milia. Tunc disposuit Karolus exercitum suum in tribus turmis, quarum prima militum probatissimorum fuit, secunda peditum, ultima vero militum extitit. Et Sarraceni similiter fecerunt. Cumque appropinquaret iubente Karolo prima turma militum nostrorum, venerunt ex parte paganorum contra equos singulos ex nostris singulis pedites habentes larvas barbaras cornutas, demonibus consimiles, tenentes etiam timpana, que manibus fortiter percusserunt. Quorum voces et sonitus equi nostrorum mox ut audierunt terribilesque illorum similitudines viderunt, nimis pavefacti retro quasi amentes fugere ceperunt et nullomodo milites eos tenere potuerunt. Cumque ille turme nostrorum exercituum primam turmam fugere viderunt, in fugam omnes converse sunt. Tunc Sarraceni valde gavisi sunt et retro lento gradu insecuti sunt nos, quousque ad quendam montem pervenimus, qui ab urbe duobus miliaribus distat. Ibi vero omnes coadunati ex nobismet consilium fecimus illos aspectantes ad bellum, quod illi videntes aliquantulum retro redierunt. Ilico tentoria nostra fiximus ibi manentes usque in crastinum. Mane autem facto, accepto consilio Karolus omnibus pugnatoribus precepit ut equorum suorum capita linteis et pannis omnes velarent, ne larvas nefandorum perspicerent, et aures similiter obturarent, ne tympanorum sonitus audirent. Ars mirabilis! Ilico clausis equorum oculis et auribus accesserunt confidenter ad pugnam parvipendentes sonitus subdolos impiorum. Tunc constanter nostri simul omnes exterruerunt illos a mane usque ad meridiem et multos illorum occiderunt, non tamen usque ad omnium internicionem. Et erant omnes Sarraceni simul coadunati, et in medio eorum erat plaustrum, quod .viii. boves trahebant, supra quod vexillum rubeum erat elevatum. Mosque illorum erat quod nemo eorum de bello fugeret quamdiu vexillum esset erectum. Quod cum Karolus agnovisset lorica et galea et hasta invincibili septus, divina virtute obumbratus, ingressus est inter acies iniquorum precipitando illos ad dexteram et ad levam, quousque pervenit ad plaustrum. Tunc propria spata perticam que vexillum sustentabat abscidit, et statim omnes Sarraceni huc illucque dispersi fugere ceperunt. Ilico facto utrorumque exercituum magno clamore et impetu octo milia Sarracenorum interficiuntur et rex Sybilie occiditur, et Altumaior cum duobus milibus Sar[fol. 38v]racenorum ingressus urbem munivit.

 

  XXIII.

  Crastina vero die tandem victus reddit imperatori nostro urbem tali pacto, ut baptismum subiret imperiisque Karoli subiaceret et urbem de illo amplius teneret. His itaque gestis terras et provincias Hyspanie pugnatoribus suis, illis scilicet qui in patria manere volebant, Karolus dimisit: terram Navarrorum et Basclorum Britannis, et terram Castellanorum Francis, et Nageram et Cesaraugustam Grecis et Apuleis qui in nostro exercitu erant, et terram Aragonis Pictavis, et terram Alandaluf iuxta maritima Teutonicis, et terram Portugallorum Dacis et Flandris. Terram Galicie Franci inhabitare noluerunt, quoniam nimis aspera illis videbatur. Nemo postea fuit qui auderet in Hyspania Karolum impugnare.

 

  XXIV.

  Tunc dimissis maioribus suis exercitibus Karolus in Hyspaniam beati Iacobi limina adiit et quos in illa repperit patria Christianos edificavit. Illos vero qui ad perfidiam Sarracenorum redierant aut gladio peremit aut in Galliam in exilium misit. Tunc constituit per civitates antistites, presbiteros, et adunato in urbe Compostella episcoporum et principum consilio instituit amore beati Iacobi quod cuncti presules et principes christiani, hyspani scilicet et galeciani, scilicet presentes et futuri, episcopo sancti Iacobi obedirent. Apud Yriam presulem minime instituit, quia illam pro urbe non reputavit, sed villam subiunctam sedi compostellanensi esse precepit. Tunc in eodem concilio ego Tulpinus remensis archiepiscopus beati Iacobi basilicam et altare cum .ix. episcopis rogatu Karoli Kalendis Iunii honorifice dedicavi; et subiugavit eidem ecclesie rex totam terram hyspanicam et Galiciam deditque ei in dote, precipiens ut unusquisque possessor unaqueque domus totius Galicie .iiii. nummos annuatim ex debito daret, et ab omni servitute rege precipiente liberi essent. Et constituit die illo ut illa ecclesia vocaretur amplius sedes apostolica, eo quod apostolus Iacobus ibi requiescat, et in ea episcoporum totius Galicie et Hyspanie concilia crebra teneantur et virge episcopales et regales corone per manus eiusdem urbis episcopi ad decus apostoli Domini prebeantur; et si fides in aliis urbibus peccatis populorum exigentibus vel dominica precepta defecerint, ibi consilio eiusdem episcopi ad decus apostoli Domini reconcilientur, et merito in illa ecclesia venerabili fides reconciliari et stabiliri decernitur: quia sicut per beatum Iohannem evangelistam beati Iacobi fratrem in orientali parte apud Ephesum Christi fides et apostolica sedes instituitur, sic per beatum Iacobum in occidentali parte regni Dei apud Galiciam sedes eadem et apostolica instituitur. He sunt procul dubio [fol. 39r] sedes: Ephesus scilicet, que est ad dexteram in terreno regno Christi, et Compostella, que est ad sinistram, que videlicet sedes his duobus fratribus filiis Zebedei in distributione provinciarum contigerunt, quia ipsi petierunt a Domino ut unus ad dexteram in regno eius sederet et alter ad levam. Tres apostolicas sedes pre omnibus principales sedibus in orbe merito religio christiana venerari consuevit: romanam scilicet, galecianam, et ephesianam. Sicut enim tres apostolos, Petrum scilicet, Iacobum, et Iohannem pre omnibus elegit, quibus sua secreta ceteris plenius, ut in evangeliis patet, revelavit, sic per eos has sedes pre omnibus mundi sedibus venerandas constituit. Et merito he sedes dicuntur principales, quia sicut hi tres apostoli gratia dignitatis ceteros precesserunt apostolos, sic loca illa sacrosancta in quibus predicaverunt et sepulti sunt dignitatis excellentia omnes totius orbis sedes iure precedere debent. Iure sedes romana apostolica prima dicitur, quia eam princeps apostolorum Petrus predicatione sua et proprio sanguine et sepultura dedicavit, compostellanaque sedes iure secunda predicatur, quia beatus Iacobus, qui inter ceteros apostolos precipua dignitate et honore maior post beatum Petrum extitit, primatum in celum tenet prius laureatus martirio, eam sua olim predicatione munivit, sepultura sua sacratissima consecravit, et miraculis adhuc perlustrat, et indeficientibus beneficiis indesinenter ditare non cessat. Tertia sedes rite Ephesus dicitur, quia beatus Evangelista in ea evangelium suum, scilicet In Principio Erat Verbum, eructavit, coadunato episcoporum concilio quos ipse per urbes disposuerat, quos etiam in Apocalipsi sua angelos vocat, eam doctrina sua et miraculis illustravit, et basilicam in ea edificavit, immo propria sepultura consecravit. Si ergo aliqua iudicia aut divina aut humana in aliis orbis sedibus sua difficultate terminari nequeunt, in his tribus sedibus legitime et iuste diffiniri debent. Itaque Galicia in primis temporibus a Sarracenis expedita virtute Dei et beati Iacobi et auxilio Karoli constat honesta usque in hodiernum diem in fide orthodoxa.

 

  XXV.

  Postquam Karolus magnus imperator famosissimus totam Hyspaniam diebus illis ad Domini et apostoli Iacobi decus adquisivit, rediens ab Hyspania Pampilonam cum suis exercitibus hospitatus est; et erant tunc ipsis [diebus] apud Cesaraugustam commorantes duo reges Sarraceni, Marsirius scilicet et Belegandus frater suus, ab admirando Babylonis de Perside missi, qui Karoli imperiis subiacebant et libenter in omnibus ei serviebant sed in caritate ficta. Quibus Karolus per Ganolonum mandavit ut baptismum subirent aut tributum ei mitterent. Tunc mise [fol. 39v]runt equos .xx. oneratos auro et argento gazisque hyspanicis et quadringentos vino dulcissimo et puro pugnatoribus ad bibendum et mille Sarracenas formosas. Ganalono vero .xx. equos oneratos auro et argento fraudulenter dederunt, ut pugnatores traderet in manus eorum. Qui concessit et pecuniam illam accepit. Itaque firmato inter se pacto pravo traditionis rediit Ganalonus ad Karolum et dedit ei gazas quas illi miserant, dicens quod Marsirius vellet effici christianus, et preparabat iter suum ut veniret ad Karolum in Galliam, et ibi baptismum acciperet, et totam terram hyspanicam de manu eius teneret. Maiores vero pugnatores vinum solummodo ab eo accipiunt, mulieres vero nullatenus, sed minores abstulerunt. Tunc Karolus credens verbis Ganaloni disposuit transire portus Cisereos et redire in Galliam. Inde accepto consilio a Ganalono Karolus precepit karissimis suis Rothlando nepoti suo cenomannensi et blaviensi comiti ut cum maioribus pugnatoribus et .xx. Christianorum milibus ultimam custodiam in Runciavalle faceret; donec ipse Karolus portus Cisereos cum exercitibus suis transiret; et ita factum est. Sed quia precedentibus noctibus vino sarraceno ebrii quidam cum mulieribus paganis et christianis etiam feminis quas secum multi dedux erant de Gallia fornicati sunt, mortem incurrerunt. Quid plura? Dum Karolus portus cum .xx. milibus Christianorum et Ganalono et Tulpino transiret et prefati ultimam custodiam facerent, Marsirius et Belegandus etiam cum centum .x. milibus Sarracenorum summo mane exierunt de nemoribus et collibus ubi consilio Ganaloni duobus diebus totidemque noctibus latuerant, et fecerunt duas turmas bellicas unam viginti et aliam nonaginta. Illa vero que erat nonaginta primum cepit subito post tergum percutere nostros. Ilico nostri reversi sunt contra illos et expugnantes eos a mane usque ad tertiam omnes occiderunt, nec unus quidem ex tot milibus evasit. Statim nostri tanto bello fatigati alia .xx. milia Sarracenorum aggrediuntur, et percusserunt nostros a maiori usque ad minorem, nec unus quidem ex .xx. milibus Christianorum evasit. Ibi interficiuntur omnes pugnatores preter Rothlandum et Balduinum et Tulpinum et Theodericum et Ganalonum; Balduinus et Theodericus dispersi per nemora latuere et postea evasere. Tunc Sarraceni una leuga retro redierunt. Hoc in loco interrogandum est cur illos qui minime fornicati sunt Dominus mortem incurrere permisit. Videlicet quia noluit ut ad propriam patriam amplius redirent ne forte graviora committerent, et ita voluit illos pro laboribus suis coronam per passionem celestis regni perpendere. [fol. 40r] Illos vero qui fornicati sunt mortem permisit incurrere, quia per gladii passionem voluit illorum peccata delere. Illi qui inebriati et fornicati sunt significant sacerdotes et religiosos viros contra vitia pugnantes, quibus non licet inebriari et cum mulieribus coinquinari. Quod si fecerint ab inimicis suis, id est a demonibus, noverint se supe randos et eterna morte plectendos. Itaque peracto bello cum Rothlandus solus causa explorandi adversus paganos et adhuc ab eis longe distaret, invenit quendam Sarracenum atrum, de bello fessum, in nemore latentem, et captum vivum nexumque fortiter ad arborem quandam dimisit. Tunc ascendit in montem quendam et exploravit illos et vidit quia multi erant et rediit retro ad viam Runciavallis, qua illi pergebant qui portus transire cupiebant. Tunc insonuit tuba sua eburnea, ad cuius vocem redierunt ad eum ex Christianis circiter centum, cum quibus retro per nemora reversus usque ad Sarracenum nexum rediit, quem citius a vinculis absolvit, et elevavit spatam super caput suum dicens: Si mecum veneris et Marsirium mihi ostenderis, vivum te dimittam; alioquin te interficiam. Nondum enim cognoscebat Rothlandus Marsirium. Ilico ivit Sarracenus ille cum eo et ostendit illi inter agmina Marsirium cum equo rufo et clipeo rotundo. Tunc Rothlandus illo dimisso, animatus ad bellum, resumptis viribus cum his quos secum habebat irruit ilico super Saracenos; et vidit quendam inter alios qui erat statura maior aliis, et uno ictu secuit illum et equum eius per medium a summo usque deorsum: in qua una pars Sarraceni cecidit ad dexteram et altera ad levam. Quod ut alii Sarraceni viderunt ilico Marsirium cum paucis in campo dimiserunt et huc illucque fugerunt. Mox Rothlandus Dei virtute fretus intravit inter acies Sarracenorum illos ad dexteram et levam precipitando et consecutus est Marsirium fugientem et potenti virtute Dei illum inter illos peremit. Tunc in eodem bello .c. socii Rothlandi quos secum adduxerat omnes interfecti sunt, et idem Rothlandus .iiii. lanceis et hastis et lapidibus graviter per cussus et attritus evasit.

 

  XXVI.

  Mox ut Beligandus Marsirii necem agnovit cum aliis Sarracenis ab illis oris ilico recessit. Theodericus vero et Balduinus, ut prediximus, et alii quidam Christiani per nemora huc illucque dispersi et perterriti latitabant, alii vero portus transibant. Karolus vero cum suis exercitibus iam montis fastigia transibat, et que post tergum facta fuerant ignorabat. Tunc Rothlandus tanto bello fatigatus, de [fol. 40v] nece Christianorum et tantorum percussionibus M hominum dolens, Sarracenorum magnis ictibus et percussionibus acceptis afflictus, usque ad pedem portus Ciserei per nemora solus pervenit, et ibi sub arbore quadam iuxta marmoreum lapidem qui erectus ibi erat in prato optimo super Runciavallem equo desilivit. Habebat enim adhuc spatam suam secum, opere pulcherrimam, acumine incomparabilem, nimia claritate resplendentem, nomine Durenda. Durenda interpretatur durum ictum cum ea da, quia prius brachium deficiet quam spata. Quam cum evaginasset et manu eam teneret, intuitus eam lacrimosis vocibus ait: O ensis pulcherrime, sed semper dulcissime, longitudinis decentissime, latitudinis congrue, fortitudinis firmissime, capulo eburneo decentissime, cruce aurea splendidissime, superficie deaurate, pomo berillino decorate, magno nomine Dei A &   insculpte, acumine legitime, virtute divina predite! Quis amplius fortitudine tua utetur? Quis te tenebit et habebit? Nam qui te possidebit semper erit invictus, num quam perterritus, nullis fantasiis pavidus, auxilio divino circumdatus. Per te gens perfida destruetur, lex christiana exaltabitur, laus Dei et gloria et celeberrima fama adquiretur. O spata felicissima, acutissi marum acutissima, cui similis non fuit nec erit amplius. Qui te fabricavit nec ante nec post consimilem fecit; nullatenus vivere potuit qui ex te vulneratus aliquantulum extitit. Si miles ignavus aut timidus te habuerit, si Sarracenus aut aliquis perfidus, multum doleo. His ita dictis timens ne in manus Sarracenorum deveniret percussit spata sua lapidem marmoreum trino ictu volens eam frangere. Quid plura? In duabus partibus usque deorsum lapis dividitur et gladius biceps illesus educitur. Deinde tuba sua altissonis vocibus tonitruare cepit, si forte aliqui Christianorum qui per nemora timore Sarracenorum latitabant ad se venirent, suoque funeri adessent, spatamque suam et equum acciperent, et Sarracenos persequerentur. Tunc tanta virtute tuba sua eburnea insonuit quod flatu oris eius tuba per medium scissa et vene colli eius et nervi rupti fuisse feruntur. Cuius vox usque ad aures Karoli, qui in valle que Karoli dicitur cum exercitu suo tentoria fixerat, loco scilicet qui distabat a Rothlando .viii. miliariis versus Gasconiam, angelico ductu pervenit. Ilico Karolus voluit ad eum laturus auxilium redire, sed Ganalonus passionis Rothlandi conscius dixit ei: Noli retro, domne mi rex, redire, quia Rothlandus pro minimo [fol. 41r] solet tubicinare cotidie; scias quia nunc auxilio tuo non indiget sed venandi studio aliquam feram persequens per nemora cornicinando discurrit. O subdola consilia Iude proditoris traditioni comparanda!  Cumque super herbam prati Rothlandus iaceret, aquam ad refocillandam sitim nimis desiderans supervenienti Balduino ut sibi aquam preberet innuit. Qui cum aquam huc illucque quereret nec inveniret, videns eum morti proximum benedixit ei, et formidans ne in manus inimicorum caderet equum eius ascendit et Karoli exercitum precedentem relicto eo insecutus est. Quo recedente ilico advenit Teodericus et cepit super eum valde lugere, dicens ei ut animam suam confessione muniret. Acceperat enim ipse Rothlandus eodem die eucharistiam et delictorum suorum confessionem fecerat antequam ad bellum properaret. Erat enim mos ut omnes pugnatores eucaristia et confessione per manus episcoporum et sacerdotum qui ibi aderant animas suas munirent antequam ad pugnam irent. Tunc elevatis oculis ad celum Rothlandus Christi martir ait: Domine Ihesu Christe, pro ciuus fide patriam meam dimisi, in hisque barbaris oris ad exaltandam Christianitatem tuam veni, multa perfidorum bella tuo munitus auxilio devici, famem, sitim, et innumeras anxietates pertuli: tibi in hac hora commendo animam meam; sicut pro me de virgine nasci dignatus es, et pati, et mori, et resurgere, sic animam meam liberare digneris ab eterna morte. Quicquid in te peccaverim, remitte et animam meam in eterna requie digneris refovere.

Tu es cui non pereunt corpora nostra sed mutantur in melius, qui dixisti te malle vitam peccatoris quam mortem. Corde credo, confiteor ore, quia idcirco vis animam meam educere ut meliori vita facias vivere; sensum et intellectum quem nunc habet tanto meliorem habeat quantum differt corpus ab umbra. Et tenens pellem et carnem circa mammas et cor suum, ut idem Teodericus postea retulit, dixit cum lacrimosis gemitibus: Domine Ihesu Christe, fili Dei vivi et beate Marie virginis, totis visceribus confiteor, et credo quod tu redemptor meus vivis, et in novis simo die de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum. Tribus vicibus carnem suam et pellem circa mammas tenens hoc repetivit, et similiter misit manus suas super oculos suos dicens: Quem visurus sum ego et oculi isti conspecturi sunt. Et rursum apertis oculis cepit respicere celum et artus suos et pectus suum signo sancte crucis munire et dicere: Omnia terrena mihi [fol. 41v] vilescunt. Nunc enim Christo donante intueor quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, quod preparavit Deus diligentibus se. Deinde manus suas ad Dominum expandens effudit pro his qui in bello mortui fuerant precem dicens: Moveantur viscera misericordie tue, Deus, super fideles tuos qui hodie in bello mortui sunt; nunc etenim pro te manibus Sarracenorum perempti iacent. Sed tu, Domine, clementer eorum maculas absterge et ab inferis animas eorum digneris eripere. Mitte archangelos tuos, qui animas eorum eripiant de regionibus tenebrarum et perducant eas in regna celestia, quatinus una cum sanctis martiribus tuis regnare valeant et tecum sine fine letentur , qui vivis et r[egnas] per o[mnia] s[ecula] s[eculorum]. [Amen.]

 

  XXVII.

  Et statim Teoderico assistente in hac confessione beati Rothlandi anima martiris de corpore et ab angelis in eterna gloria transfertur, ubi regnat et exultat sine termino choris sanctorum martirum dignitate meritorum coniuncta.

 

Non decet hunc igitur vacuis deflere querelis

Quem letum summi nunc tenet aula poli.

Nobilis antiqua decurrens prole parentum,

Nobilior gentis nunc super astra sedet.

Egregius, nulli de nobilitate secundus,

Moribus excellens, culmine primus erat.

Templorum cultor, recreans modulamine cautes,

Vulneribus patrie fida medela fuit.

Spes populi, tutor viduarum, panis egentis,

Largus pauperibus, prodigus hospitibus,

Sic venerabilibus templis, sic fudit egenis,

Mitteret ut celis quas sequeretur opes.

Dogmata corde tenens, plenus velut archa libellis:

Quisquis que voluit fonte fluente bibit.

Consilio sapiens, animo pius, ore serenus,

Omnibus ut populis esset amore parens.

Culmen honoratum, decus almum, lumen opimum,

Laudibus in cuius militet omne decus.

Pro tantis meritis hunc ad celestia iunctum

Non premit urna rogi, sed tenet aula poli.

 

  Quid plura? Dum beati Rothlandi anima exiret de corpore et ego Turpinus in valle Karoli loco prefato astante rege defunctorum missam, scilicet die .xvi. Kalendas Iulii, celebrarem, raptus in extasi audivi choros in celestibus cantantes, ignorans quid hoc esset. Cumque illi ad sublimia transirent, ecce post tergum tetrorum militum phalans quasi de raptu rediens predamque ferens ante me transivit. Cui statim dixi: Quid facitis? Nos, inquit, Marsirium portamus ad inferna; tubicinem vero virum cum multis Michael angelus fert ad superna. Tunc missa celebrata dixi concite regi: Veraciter, rex, scias quia Rothlandi animam cum multis animabus Christianorum beatus Michael archangelus deducit in celum, sed qua morte mortuus est prorsus ignoro; sed et demones cuiusdam Marsi[fol. 42r]rii animam cum animabus multorum infidelium ad incendia gehennalia ferunt. Dum hec dicerem, ecce Balduinus super equum Rothlandi omnia que facta fuerant et Rothlandum in agonia positum iuxta lapidem in monte se dimisisse nobis enarravit. Moxque per exercitum omnem omnibus exclamantibus retroque redeuntibus invenit Karolus prius Rothlandum exanimatum iacentem eversum et brachiis in effigie crucis super pectus positis, et irruens super eum cepit lacrimosis vocibus et singultibus incomparabilibus lugere, manibus complodere, faciem suam cum ungulis laniare, barbam et capillos evellere, et dixit altissonis vocibus merens: O brachium dextrum corporis martiris, decus Gallie, spata iustitie, hasta inflexibilis, lorica inviolabilis, galea salvationis, Iude Machabeo comparatus, Sansoni assimilatus, Sauli et Ionate mortis fortuna consimilis, miles acerrime, bello doctissime, fortiorum fortissime, defensor Christianorum, murus clericorum, baculus orphanorum et viduarum, cibus et refectio tam pauperum quam divitum, relevatio ecclesiarum, lingua ignara mendacii in iudiciis, omnium comes inclite Gallorum, dux exercituum fidelium: cur te in has horas adduxi? Cur mortuum te video, cur tecum non morior, cur me mestum et inanem dimittis? Heu miser! Quid faciam? Vivas cum angelis, exultes cum martirum choris, leteris cum omnibus sanctis. Sine fine lugendum est mihi super te, quemadmodum luxit et doluit David super Saul et Ionathan et Absalon.

 

Tu patriam repetis, nos triste sub orbe relinquis.

Te tenet aula nitens, nos lacrimosa dies.

Sex qui lustra gerens octo bonus insuper annos,

Ereptus terre iustus ad astra redis.

Ad paradysiacas epulas te cive reducto,

Unde gemit mundus, gaudet habere polus.

 

  His et aliis verbis Karolus Rothlandum luxit quamdiu vixit. Statimque in eodem loco quo Rothlandus iacebat defunctus illa nocte cum exercitu suo tentoria fixit, et corpus exanimatum balsamo et myrra et aloe condiit, et exequias magnas cantilenis et luctibus circa eum luminaribus et ignibus per nemora accensis honorifice cuncti illa nocte peregerunt.

 

  XXVIII.

  Crastina vero die summo diluculo armati ad locum quo bellum fuerat peractum et pugnatores perempti iacebant in Runciavalle ierunt et singulos amicos suos, quosdam exanimatos, partim letaliter vulneratos invenerunt. Oliverum namque ab hac luce in meliorem translatum iacentem super solum terre eversum, effigie [fol. 42v] crucis extensum, quatuor palis in terra fixis cum quatuor cordis fortiter ligatum, et a collo usque ad pedum ungues et manuum excoriatum cultellis acutissimis, iaculis et sagittis lanceisque et spatis perforatum, magnisque ictibus baculorum attritum, invenerunt. Clamor quoque et luctus et vox plangentium innumerabilis erat, quia unusquisque super amicum suum dolebat. Totum nemus et vallem clamoribus suis implebant. Tunc iuravit rex per Deum omnipotentem quod post paganos currere non cessaret quousque illos inveniret. Ilico [illo] post illos currente cum sua tantum militia sol stetit immobilis et prolongata est dies illa spatio quasi trium dierum; et invenit eos iuxta fluvium Ebra nomine circa Cesaraugustam iacentes et comedentes. Tunc quatuor milibus ex his interfectis reversus est rex noster cum sua militia in Runciavallem. Quid plura? Defunctis et infirmis et vulneratis ad locum quo Rothlandus iacebat translatis cepit inquirere Karolus si verum esset an non quod Ganalonus pugnatores, ut multi assignabant, tradidisset. Ilico duos milites armatos Pinabellum pro Ganalono et Teodericum pro semetipso ad declarandam veritatem congredi iussit: quorum Teodericus ilico peremit Pinabellum. Sicque Ganaloni traditione declarata iussit illum Karolus quatuor ferocissimis totius exercitus equis alligari et super eos sessores quatuor agitantes contra quatuor plagas celi, et sic digna morte discerptus interiit.

 

  XXIX.

  Tunc defunctorum corpora amici eorum diversis aromatibus condierunt; alii myrra, alii balsamo, alii sale diligenter perfuderunt. Multi corpora per ventrem findebant et stercora eiciebant, et sale illa aromata non habentes condiebant. Alii feretra lignea ad ferendum ea aptabant, alii super equos iactabant. Alii humeris, alii inter manus ferebant; alii vulneratos et infirmos super colla sua in scalis portabant. Alii alios ibidem sepeliebant. Alius usque in Galliam vel ad proprium locum amicum suum ferebat; alius portabat eum usquequo in putredinem dissolveretur et tunc sepeliebat.

 

  XXX.

Et erant tunc temporis duo cimiteria sacrosancta, alterum apud Arelaten in Ayliscampis, alterum apud Burdegalam, que Dominus per manus .vii. antistitum, scilicet Maximini aquensis, Trophini arelatensis, Pauli narbonensis, Saturnini tolosanensis, Frontonis petragoricensis, Marcialis lemovicensis, Eutropii sanctonensis, consecravit; in quibus maxima pars illorum sepelitur; et illi qui in monte Garzin gladiis intacti obierunt in his ci[fol. 43r]miteriis aromatibus peruncti sepeliuntur.

 

  XXXI.

  Beatum autem Rothlandum super duas mulas cateto aureo subvectum, palliis tectum, usque Blavium Karolus deferri fecit et in beati Romani basilica, quam ipse olim edificaverat canonicosque regulares intromiserat, honorifice sepelivit mucronemque suum ad caput eius et tubam eburneam ad pedes eius, scilicet ad decus Christi et militie eius, suspendit. Sed alius postea tubam in beati Severini basilica apud Burdegalam indigne transtulit. Felix urbs pinguissima Blavii, que tanto hospite decoratur! cuius corporali consortio letatur, eius subsidiis munitur. Apud Belinum sepelitur Oliverus et Gandeboldus rex Frisie et Ogerius rex Dacie et Arastagnus rex Britannie et Garinus dux Lotharingie et alii multi. Felix villa macilenta Belinum, que tantis hominibus decoratur! Apud Burdegalam in cymiterio beati Severini: Gaiferus rex burdegalensis, Engelerus dux Aquitanie, Lambertus rex bituricensis, Gelerius, Gelinus, Rainaldus de Albaspina, Gauterius, Guillelmus, Beggo cum .v. milibus aliorum. Hoellus comes apud Nantas urbem suam cum multis Britonibus sepelitur.

 

  XXXII.

  His itaque viris sepulture mandatis ac pro animarum eorum salute duodecim milibus unciis argenteis totidemque aureis talentis vestibusque et cibariis, Karolus Iude Machabei memoratus, largitis egenis, totam terram que circa basilicam sancti Romani blaviensis sex miliarium spatio porrigitur totumque oppidum blaviense cum ceteris que sibi pertinent et etiam mare quod sub eo est usibus eiusdem ecclesie in allodio amore Rothlandi dedit. Et precepit canonicis eiusdem loci ne alicui persone humane servitutis officia amplius exhiberent, sed solummodo pro salute nepotis sui et ducum exercitus sociorumque eius die passionis eorum annuatim .xxx. pauperes cunctis vestibus et necessariis induerent cibariisque reficerent, et .xxx. missas totidemque psalteria cum vigiliis ceterisque plenariis defunctorum obsequiis in commemoratione eorum non solum pro his, verum etiam pro omnibus, qui in Hyspania martirium pro divino amore acceperunt vel accepturi erant diligenter canonici, scilicet presentes et futuri, celebrarent, quatinus ipsorum corone in celestibus participes effici mererentur. Quod illi sub pacto iurisiurandi faciendum promiserunt.

 

  XXXIII.

  Postea vero ego Turpinus cum quibusdam exercitibus nostris a Blavio discedentibus per Gasconiam et Tolosam tendentes Arelaten perreximus. Ibi vero invenimus Burgundionum exercitus, qui a nobis in Honestavalle discesserant, et per Morlanum et Tolosam venerant cum mortuis suis et vulneratis, [fol. 43v] quos in lectulis et bigis secum illuc adduxerant ad sepeliendum eos in cymiterio quod est in Ayliscampis. In quo cymiterio tunc per manus nostras sepulture traduntur Estultus comes lingonensis et Salomon et Sanson dux Burgundionum et Ernaldus de Bellanda et Albericus Burgundio et Girardus et Esturmitus, Hato et Teodericus, Yvorius et Berardus de Nublis et Berengarius et Naaman dux Baioarie, cum .x. milibus aliorum. Constantinus prefectus apud urbem Romam per mare delatus cum aliis multis Romanis et Apulis sepelitur. Pro quorum animabus uncias .xii. milia argenteas totidemque talenta aurea Karolus apud Arelaten pauperibus dedit.

 

  XXXIV.

  Post hec Viennam simul perreximus, et ibi vulnerum cicatricibus verberibusque et percussionibus quas in Hyspania pertuli angustiatus re mansi, et rex debilitatus cum suis exercitibus Parisiacam rediit urbem. Deinde veniens ad ecclesiam beati Dyonisii eundem locum honoravit et obsecrationibus et oblationibus. Qui cum aliquantis diebus ibi moram fecisset tandem apud Aquisgrani versus Leodium pervenit, et balnea aqua calida et frigida temperata in eadem villa sedule perfecit et beate Marie virginis basilicam, quam ipse fundaverat, auro et argento cunctisque ornatibus ecclesiasticis ordinavit, veterisque et novi testamenti hystoriis eam depingi iussit, et palatium similiter, quod ipse iuxta eam edificaverat. Bella namque que in Hyspania devicit et .vii. liberales artes inter cetera miromodo in eo depicta sunt. Gramatica scilicet illic depicta est, que est omnium artium mater, que docet quot et quales littere et quomodo debent scribi, et quibus litteris partes et sillabe debent scribi, et quibus locis dyptongon debet poni. Per hanc enim artem lectores in sancta ecclesia que legunt intelligunt: quam qui ignorat, lectionem quidem legit sed plenarie minime intelligit, sicut qui habet clavem et nescit quid intussit. Musica ibi depicta est, que est scientia bene et recte cantandi, qua etiam divina ecclesie officia celebrantur et decorantur, unde karior habetur. Et sciendum quia non est cantus secundum musicam nisi per quatuor lineas scribatur. Hec vero ars ab angelicis vocibus et cantibus ab initio edita est. Quis ergo dubitat voces canentium ante Christi altare in ecclesia devota alacritate emissas angelicis vocibus in celis admisceri? Ait namque liber sacramentorum sic: Cum quibus, id est cum angelis, nostras voces ut admitti iubeas deprecamur. In hac arte magna sacra[fol. 44r]menta magnaque mysteria continentur. Nam quatuor linee quibus scribitur et octo toni quibus continentur quatuor virtutes, id est prudentia, fortitudo, temperantia et iustitia, et octo beatitudines, quibus anima nostra munitur et decoratur, designant. Dialetica in aula regis depicta est, que docet verum a falso discernere dispositum de verbo et de scientia. Geometria ibi depicta est, que mensuratio dicitur terre. Ge enim grece dicitur glis; metros, mensura. Hec ars terrarum, montium et vallium et marium spacia et miliaria et leugas mensurare docet. Per hanc enim senatores Roman ceterasque urbes antiquas componentes et miliaria et vias de urbe ad urbem, et filii Israel terram desiderabilem in funiculo distributionis latitudine et longitudine mensurarunt; hac etiam arte agricole, quamvis ignorantes, terras et vineas, prata, lucos, et campos mensurant et laborant. Arimetica est ibi depicta, que loquitur de naturis omnium rerum, quam qui plenarie novit, cum turrim vel murum videt, quot lapides in eo sunt, vel quot gutte in cyfo limphe vel quot nummi in uno cumulo vel quot in exercitu comprehendit. Per hanc artem lapicide, quamvis ignorantes, turres altas et muros adhuc faciunt. Astronomia ibi depicta est, qua et accidentia bona et mala, sive presentia sive futura sive preterita, que alibi fuerint sciuntur. Per hanc artem Rome senatores necem virorum et bella in horis barbaris regumque et regnorum detrimentum et statum noverant. Unaqueque artium filiam habebat sibi subiectam, libellum scilicet de se tractantem. Nigromantia, ex qua oriuntur piromantia et ydromantia, et libersacratus immo execratus non ibi depictus fuit, quoniam libera ars minime habetur et idcirco ars adulterina dicitur. Quod etiam eius nomine approbatur. Mantia enim grece, divinatio latine; nigros, id est mors; piros, ignis; ydros, lympha; titulus nigramantie incipit mors anime.

 

  XXXV.

  Post exiguum tempus regis Karoli mors mihi ita demonstratur: Cum igitur apud Viennam in ecclesia ante altare die quadam in extasi raptus precibus insisterem psalmumque Deus in Adiutorium cantarem, tetrorum agmina innumerabilia militum ante me preire ac versus Lotharingiam tendere agnovi. Qui cum omnes pertransirent, intuitus sum quendam illorum Etiopi consimilem retro lento gradu alios insequentem. Cui dixi: Quo tenditis? Aquisgranum, inquit, ad Karoli mortem tendimus, ut eius spiritum ad Tartara rapiamus. Cui dixi: Adiuro te per Deum vivum ut peracto [fol. 44v] itinere tuo ad me reverti non abnuas. Tunc modicum commorati vix expleto psalmo eodem ordine ad me redierunt, et dixi novissimo cui, fueram locutus: Quid egistis? Et demon:  Galecianus, inquit, sine capite tot lapides et tantos et ligna innumerabilia basilicarum suarum in statera suspendit quod magis appenderunt eius bona quam mala et idcirco eius animam a nobis abstulit. Et his dictis demon evanuit. Itaque ego intellexi eadem die Karolum ex hac luce migrasse et subsidiis beati Iacobi, cui multas ecclesias edificaverat, ad superna regna merito subvectum. Nam et ego ab illo die scilicet qua nos apud Viennam separavimus impetraveram ut si fieri posset nuntium mortis sue mihi mitteret, si ante mortem meam mors illi eveniret. Similiter ipse a me impetraverat ut mortem meam illi prenuntiarem. Quapropter cum ipse in egritudine esset detentus, facte promissionis memoratus precepit cuidam militi suo, antequam moreretur, ut cum eius  mortem agnovisset ilico mihi nuntiaret. Quid plura? Post eius mortem diebus .xv. transactis per eundem nuntium didici ab illo tempore quo ab Hyspania recessit usque in diem mortis sue illum assidue egrotasse, ac pro salute fidelium prefatorum eadem die qua ipsi martirium susceperunt, scilicet .xvi. Kalendas Iulii, .xii. milia argenteas uncias totidemque talenta auri (et psalteria missasque et vigilias cantari fecisse) vestesque et cibaria annuatim in omni vita sua pauperibus solitum erogasse, atque eadem die et hora qua ego visionem videram, scilicet quinto Kalendas Februarii, anno dominice Incarnationis octingentesimo quarto decimo illum ab hac luce migrasse, et apud Aquisgranum in horis Leodii in beate Marie virginis basilica rotunda, quam ipse edificaverat, honorifice illum sepultum fuisse. Et hec signa ante mortem eius accidisse audivi per tres annos: Nam solem et lunam per .vii. dierum spatia atro colore ante eius mortem contigit immutari. Nomen vero eius, id est Karolus princeps, quod erat scriptum in pariete ecclesie prefate, ante eius mortem per semetipsum deletum est. Porticus qui inter basilicam et regiam erat die Ascensionis dominice funditus per semetipsum cecidit. Pons ligneus quem apud Maguntiam .vii. annorum spatio ingenti studio super fluvium Reni edificaverat incendio funditus per semetipsum consumptus fuisse dicitur. Cumque ipse de loco ad locum pergeret subito dies atra efficitur et flamma magna rogi a parte dextera usque ad levam ante eius oculos velociter pertransiit. Unde ipse valde perterritus in alteram partem de equo cecidit et aucona quam manu ferebat in aliam. Ilico socii eius occurrerunt et manibus eum a terra levaverunt. Nunc igitur illum [fol. 45r] participem in corona martirumcredimus prefatorum, quorum labores illum cum eis pertulisse scimus. In hoc ergo exemplo datur intelligi quia qui ecclesiam edificatregnum sibi preparat, a demonibus ut Karolus eripitur, et in celesti regno subsidiis sanctorum quorum edificat basilicas collocatur.

 

  XXXVI.

  Sed valde dignum est ut inter cetera ad Domini nostri Ihesu Christi decus revocetur ad memoriam miraculum quod pro beato Rothlando, dum adhuc viveret, antequam ingrederetur Hyspaniam, ut fertur, Dominus ostendit. Cum igitur vir venerandus Rothlandus comes Grannopolim urbem cum universis Christianorum exercitibus .vii. annorum spatio per circuitum obsedisset, velox advenit paranimphus nuntians ei quod Karolus eius avunculus in arce quadam in horis Wormatie urbis obsessus a tribus regibus, Wandalorum scilicet, Saxonum et Frisonum et eorem exercitibus [tenebatur] mandans et efflagitans ut sibi cum suo exercitu succerreret et eum a paganis liberaret. Tunc nepos avunculi sibi dilecti anxietate mestus fluctuabat anxius quid magis eligeret: aut urbem pro qua tantos labores passus fuerat et Christo subiugare volebat relinquere et avunculum liberare, aut illum dimittere et urbem expugnare. O virum per omnia laudabilem, pietate redundantem, inter duas fortunas ita angustiatum! Sed quid vir venerandus egerit audiamus. Tribus diebus totidemque noctibus non manducans aut bibens sacris precibus cum suis exercitibus vacat Deumque sibi in auxilium invocat dicens: Domine Ihesu Christe, fili patris altissimi, qui divisisti mare Rubrum in divisiones et eduxisti Israel per medium eius et precipitasti Pharaonem in eo, qui Iherico muros, quibus adversantium cingebatur exercitus, sine humana pugna et absque machinatione humani artificis septeno circuitu tubis clangentibus destruxisti, tu, Domine, destrue urbis huius fortitudinem totamque armaturam in manu tua potenti et brachio tuo invincibili contere, ut gens pagana, que in sua feritate non in te confidit, agnoscat te Deum omnium regum cunctipotentem, Christianorum auxiliatorem et protectorem esse, qui vivis et r[egnas] in u[nitate] s[piritus] s[ancti] D[eus] per o[mnia] s[ecula] s[eculorum]. A[men]. Quid plura? Facta hac prece tertia die sine humano tactu lapsis undique muris urbis expugnatisque paganis et effugatis Rothlandus comes gavisus cum suis exercitibus ad Karolum in terram teutonicam profectus est eumque potenti virtute Dei ab inimicorum obsidione eripuit. A Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris.

 

Qui legis hoc carmen Turpino posce iuvamen,

Ut pietate Dei subveniatur ei.

 

  XXXVII.

  Beatus Turpinus remensis archiepiscopus, Christi martir, post Karoli regis mortem modico tempore vivens apud Viennam vulnerum et laborum suorum angustiatus dolore migravit ad Dominum, et iuxta urbem, ultra Rodanum scilicet, versus orien[fol. 45v]tem in quadam ecclesia olim sepultus extitit. Cuius sanctissimum corpus nostris temporibus quidam ex nostris clericis quodam sarcofago optimo episcopalibus vestibus indutum, pelle propria et ossibus adhuc integrum invenerunt et ab illa ecclesia, que vastata erat, detulerunt illud citra Rodanum in urbem et sepelierunt eum in ecclesia alia, ubi nunc veneratur. Modo coronam victorie optinet in celis, quam multis laboribus adquisivit. Credendum est igitur quia hii qui in Hyspania martirium pro Christi fide susceperunt in celestibus merito coronantur. Et quamvis Karolus et Turpinus una cum Rothlando et Olivero ceterisque martiribus in Runciavalle mortem minime accepisset, tamen ab eorum corona perpetua non alienantur, qui passi sunt plagarum et percussionum dolores quos cum ceteris in agone acceperunt. Si socii passionum, inquit apostolus, fuerimus, simul et resurrectionis erimus.

 

  XXXVIII.

  Quid patrie Galicie post mortem Karoli accidit nobis est memorie tradendum. Cum igitur post Karoli mortem Galicie tellus per multa tempora in pace quiesceret, demonis instinctu surrexit quidam paganus Altumaior Cordube dicens quod terram galicianam et hyspanicam, quam Karolus ab antecessoribus suis adquisierat, ipse sibi adquireret legibusque sarracenis subiugaret. Tunc coadunatis sibi exercitibus suis terras huc illucque devastando usque ad beati Iacobi urbem pervenit et quicquid in ea invenit totum diripuit. Similiter basilicam apostolicam indigne totam devastabat, codices et mensas argenteas et tintinnabula et cetera ornamenta ab ea abstulit. Cumque in ea Sarraceni ipsi cum equis suis hospitati essent, gens impia etiam digestiones iuxta altare apostolicum agere non timuit. Quapropter alii ex illis divina ultione fluxu sanguinis intestinorum interibant, alii vero oculorum lumina per basilicam et urbem ut ceci errantes ammittebant. Quid plura? Hac egritudine idem Altumaior tactus, omnino etiam excecatus, consilio cuiusdam capti sui eiusdem basilice sacerdotis cepit invocare Deum Christianorum in auxilium in his verbis dicens: O Deus Christianorum, Deus Iacobi, Deus Petri, Deus omnium rerum, si me ad pristinam sanitatem revocaveris, Mahumeth Deum meum abnegabo et ad ecclesiam magni Iacobi rapine causa ultra non veniam. O Iacobe vir magne, si ventri meo et oculis meis salutem dederis, quicquid a domo tua abstuli restituam. Tunc post .xv. dies omnibus ecclesie sancti Iacobi restitutis, ad pristinam salutem Altumaior revocatus, a terra sancti Iacobi recessit [fol. 46r] promittens se non amplius venturum in horas eius causa rapine et predicans Deum Christianorum esse magnum et Iacobum magnum esse virum.

 

  XXXIX.

  Postea vero hyspanicas oras devastando pervenit ad villam que dicitur Ornix, in qua beati Romani basilica optima et pulcherrima erat palliis et codicibus optimis et crucibus argenteis et textis aureis decorata; ad quam Altumaior veniens rapuit quicquid in ea invenit et villam devastavit. Cumque in eadem villa cum suis exercitibus hospitatus esset, quidam dux exercituum eius ingressus in eandem basilicam vidit columpnas pulcherrimas lapideas, que eiusdem ecclesie tecta sustinebant, que etiam in summitate deargentate et deaurate erant, et avaritie stimulis actus quendam cuneum ferreum inter baseset eandem columpnam infixit. Cum itaque cuneum illum malleo ferreo fortiter magnis ictibus feriret totamque basilicam destruere temptaret, divino operante iudicio idem homo in lapidem vertitur. Qui etiam lapis usque in hodiernum diem in effigie hominis in eadem ecclesia persistit, habens talem colorem qualem eiusdem Sarraceni tunica tunc habebat. Solent etiam peregrini narrare, qui illuc causa precum tendunt, quod lapis ille fetorem emittit. Quod ut Altumaior vidit, ait domesticis suis: Magnus est revera Deus Christianorum, qui tales habet alumpnos qui, cum a vita migraverint, tamen in vivos sibi rebelles ita se vindicant. Iacobus lumen oculorum a me abstulit, Romanus de homine lapidem fecit, sed Iacobus clementior est quam iste Romanus. Iacobus enim oculos meos reddidit mihi misertus, sed hominem non vult reddere Romanus. Fugiamus ergo ab his horis. Tunc confusus abscessit paganus cum exercitibus suis. Nec fuit postea post multum tempus qui beati Iacobi patriam infestare auderet. Sciant igitur se dampnandos in evum qui eius tellurem amplius inquietaverint. Qui vero a potestate Sarracenorum illam custodierint celesti munere remunerabuntur.

 

  XL.

  Iulius Cesar, ut traditur, tres gentes, Nubilianos scilicet et Scottos et Cornubiandos caudatos, ad expugnandos Hyspanorum populos, eo quod tributum ei reddere nolebant, ad Hyspaniam misit precipiens eis ut omnem masculinum sexum interficerent, femineum tamen ad vitam reservarent. Qui cum per mare illam terram ingressi essent, confractis navibus suis ab urbe Barcinona usque ad Cesaraugustam et ab urbe Baiona usque ad montem Oque igne et gladio devastaverunt. Hos fines transire nequiverunt, quoniam Castellani coadunati illos expugnantes a finibus suis eiecerunt. Illi autem fugientes venerunt [fol. 46v] ad montes marinos qui sunt inter Nageram et Pampilonam et Baionam, scilicet versus maritimam in terra Biscagie et Alave, ubi habitantes multa castra edificaverunt, et interfecerunt omnes masculos, quorum uxores vi sibi rapuerunt; e quibus natos genuerunt qui postea a sequentibus Navarri vocantur. Unde Navarrus interpretatur non verus, id est, non vera progenie aut legitima prosapia generatus. Navarri etiam a quadam urbe que Nadaver dicitur prius nomen sumpserunt, que est in illis horis, e quibus primitus advenerunt, quam scilicet urbem in primis temporibus beatus apostolus Matheus et evangelista sua predicatione ad Deum convertit.

 

  XLI.

  Karolus rex cur appellatus sit magnus, dubia multorum opinio est. Sed ne fame licentia vulneretur fides, causam paucis reddam. Causa orationis post venationem cenobium quoddam sanctimonialium intraverat; cum interim pernoctaturus inter vespertinas epulas quas regali luxu extruxerant, subito e vicino saltu fetosa eoque sevior ursa adesse nuntiatur more solito in ipso porte limine pauperes invasura. Diffugiunt omnes agmen inprimis  femineum, et cellularum clause angustiis sola oratione cum immani pugnant bestia. Sola Landrada, que rectrix ecclesie erat, quadam animositate inperterrita vectem quo domus obserari solebat inermi principi offert, et crebro armatum crucis signaculo in irruentem iam ursam destinat. Ille nichil motus ignavie reputans vel loco moveri, hyantis oris baratrum strenue satis operitur. Herebant ceteri: nichilo certiores quam exitum imminere principi. Inclamans ille more militari pedetemptim contragraditur, et librata diligenter dextra uno eodemque non difficili ictu rupeam illam molem facit victimam. Fit concursus et clamor militum et seipsos castigantes inertie id muneris offerunt victori: ut non iam Karolus ut ab avo sed Karolus magnus vocetur velut ab ingenti facto. Sic princeps per magni periculi triumphum in magni nominis hereditavit additamentum. Victor hic bestiarum et omnium certaminum molli vulneratur libidine. Erat illic virgo sacra nomine Amalberga, genere nobilis, forma spectabilis. Hec in scola illa sanctarum feminarum sub beata Landrada nutriebatur et contemptis omnibus in unius eterni regis amore accendebatur. De vite eius perfectione nichil dubium. Nam in gestis habetur: hanc in officio ecclesie laborantem et virginea manu cementa attractantem iuvenis rex dum frequenter intuetur, lascivis oculis molle bibit venenum. Pugnat tamen secum aliquandiu sperans quod in re erat, et Amalbergam non posse humano amo[fol. 47r]re corrumpi et turpe esse si rex infamaretur nota repudii. Sed cum in dies amplius molli hoc estu decoqueretur depasto sensu mente mutata una dierum in virginem facit impetum. Illa reluctans et vicine ecclesie valvas arripiens fracto tamen brachii osse evadit et ante altare Dei genitricis prostrata velut post naufragium amatoris sui deprecatur solatium. Fusa brevi et pura oratione misericordissime statim consolatur et velut post fornacem temptationis longe purior integre sanitati restauratur. Timensque post huius naufragii emersionem ne rursus in aliam relaberetur fluctuum illisionem nocte reddita cum germano suo Rodingo fugam iniit, et Tempsecam fundum suum super fluvium Scaldum repetit. Sic uterque gloriati: Karolus de impedita incestuosa voluptate, Amalberga de conservata virginea castitate.

 

  [Prologus . Vitam et conversationem. (The preface to Einhard.)]

                                                       ---------------------------------------------------------------------

    

  retour à Q.Culture Codex

  

                                                           delhommeb at wanadoo.fr -  01/02/2013